Bács megyei püspöki körlevelek, 1932

Nos igitur, — verbis Ssmi Pii Papae XI, in encyclica “Casti connubii" dicentes — quos Paterfamilias agri sui custodes posuit, quosque sacrosanctum urget officium cavendi, ne bonum semen verbis nocentibus opprimatur, Nobismet ipsis a Spiritu Sancto dicta existi­mamus gravissima, quibus Apostolus Paulus dilectum suum Timotheum hortabatur verba: „Tu vero vigila . . . Ministerium tuum imple . . . Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina." (II. Tim. IV. 2-5.) Ecclesia Catholica altam per os Nostrum extollit vocem atque promulgat quemlibet ma­trimonii usum, in quo exercendo actus de in­dustria hominum naturali sua vitae procrean­dae vi destituatur, Dei et naturae legem infrin­gere et eos qui tale quid commiserint, gravis noxae labe commaculari. Quarum mirum non est ipsas quoque Sacras Litteras testari Divinam Maiestatem summo prosequi odio hoc nefan­dum facinus illudque interdum morte puniisse ut memorat S. Augustinus: „Illicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbi­tur, ubi prolis conceptio devitatur. Quod facie­bat Onan, filius Judae, et occidit illum propter hoc Deus." Quidquid contra primarium matrimonii finem directe perpetratur vel quodvis facinus, quo vita prolis, in sinu matris reconditae, atten­tatur, quamvis leges publicae, si secundum ju­dicium medici graves causae accedant, bene­placito ejus relinquant et ab omni poena libe­ram agnoscant: contra dei praeceptum est, vetatque vox naturae: „Non occides!" Sacerdotes igitur, qui confessionibus audi­endis dant operam, aliosque qui curam ani­marum habent, pro suprema Nostra auctoritate et omnium animarum salutis cura, admonemus, ne circa gravissimam hanc Dei legem fideles sibi commissos errare sinant, et multo magis, ut ipsi se ab hujusmodi falsis opinionibus immu- nes custod ant, neve in iis ullo modo connive- ant. Si quis confessarius aut animarum pastor, quod Deus avertat, fideles sibi creditos aut in hos errores ipsémét induxerit, aut saltem sive approbando sive dolose tacendo in iis confir­maverit, sciat se supremo judicio Dei de mu­neris proditione severam redditurum esse rati­onem, sibique dicta Christi verba: „Caeci sunt, ut duces caecorum: caecus autem, si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt." (Matth. XV. 14.) Mens confessariorum reflectitur ad decreta de onanismo: A) Congregatio S. Officii ddto 21. maji 1851. de onanismo responsum sequens dedit: „Quaeritur a Sede Apostolica, qua nota theologica dignae sint tres propositiones sequen­tes: 1°. Ob rationes honestas conjugibus uti licet matrimonio eo modo, quo usus est Onan; — 2°. Probabile est istum matrimonii usum non esse prohibitum de jure naturali; — 3". Nun­quam expedit interrogare de hac materia utrius- que sexus conjuges, etiamsi prudenter time­atur, ne conjuges, sive vir sive uxor, abutantur matrimonio." S. Congr. Inquisitionis 21. maji 1851. re­spondit ad 1-um: „Propositionem esse scanda- losam, erroneam et juri naturali matrimonii contrariam". — Ad 2-um: „Propositionem esse scandalosam, erroneam et alias implicite dam­natam ab Innocentio XI. propositione 49-a." — Ad 3-um: „Propositionem, prout jacet, esse falsam, nimis laxam et in praxi periculosam." B) Ojetti S. J. „Synopsis rerum moralium et Juris Pontificii" vol. II pag. 267. decretum S. Poenitentiariae sequens refert: Joannes Parochus causam sequentem reverenter exponit: Titius parochianus, dives, honorabilis, litteratus ac bonus christianus. in confessione de usu matrimonii pru­denter innterrogatus, confitetur, se cum uxore, etiam ali­quatenus repugnante, coitum semper abrumpere, ne sequa­tur proles; et a me quaesitus fatetur, se semper extra vas mulieris seminare; a me redargutus statim reponit.se ita agere propter duplicem rationem: lu. ne prole nume­rosiore status familiae deiciatur (iam habeffilium et filiam) — 2° ne uxor iterata graviditate nimium defatigetur. Qui de inanite harum rationum a Parocho admonitus, reponit hunc agendi modum ipsi probatum fuisse a quodam per­illustri Confessario in quodam recessu, quem nuper in qua­dam communitate peregit, modo maritus in actu intendat sedationem concupiscentiae et non pollutionem. Joannes Parochus, miratus hunc praeclarum Con- fessarium qui nuper in quodam maiori seminario theolo­giae moralis lector fuerat, talem agendi modum probasse, n hilominus Titium in hoc agendi modo perseverare vo­lentem, absolvere non est ausus. Titius vero de sua di­missione offensus suum Parochum ignarum ac superbum ubique praedicat, utpote sententiam aliorum corrigentem et onera importabilia poenitentibus imponentem. Joannes Parochus, his omnibus permotus, quae in detrimentum Parochi imo et ipsius Religionis multum ce­dunt, ab Eminentia Vestra humiliter ac reverenter exposcit; Quidquid sit de praeterito, quomodo se gerere debeat cum Titio, qui probabilissime ad confitendum revertetur et in sua agendi ratione perseverabit? Sacra Poenitentiaria, mature consideratis expositis, respondit: Parochum, de quo in casu, recte se gessisse, atque absolvi non posse poenitentem, qui abstinere nolit ab huiusmodi agendi ratione, quae est purus putus ona- nismus. — S. Poenitentiaria 13. Novemb. 1901. Suboticae, die 31. decembris a. 1932. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator.

Next

/
Oldalképek
Tartalom