Bács megyei püspöki körlevelek, 1931

— 35 ­IX. In Litteris Circularibus praesentibus indi­cantur symbolae quae ad fines ABAe et ec­clesiae universalis annis 1925—30. ad Officium Rationum ab officiis parochialibus submissae sunt. Summae translatae sunt in Dotes secun­dum normas dioecesanae valutae, quae in Actis ABAe sub numero XLIV. publicatae sunt, et observandum est, quod numeri post punctum decimale (loco parae) sequentes non Dotes, sed monetas conventionales, Denarios, indicant. Conscriptio publicata evidenter demonstrat, quanta liberalitate parochiae plurimae ad fines seminarii et ad alias indigentias optima sua obtulerint, quantamque aliae negligentiam circa commune bonum ecclesiae et circa summas indi­gentias ABAe ostenderint. Munere suo impellor gratias quam maxi­mas reddere et referre simulque rogare com- ministros meos, ut onera seminarii praesertim quattuor annis proxime subsequentibus, dum studentes nostri copiosi ad munus sacri altaris pervenire adjuvantur, constanter et libenter su­stinere non renuant. Ex indicatione proposita etiam mediae summae apparent symbolarum, simul et quo­tiens in relatione ad cunctas et singulas col­lectiones. Et officiis parochialibus et Curiae Officio­que Rationum munus levius fiet, si foret, ut practica ratio repartiendi omnia onera in una summa, secundum justum et possibilem modum statuatur. In Actibus ABAe sub nro XLVII, ex in­stituto provisum est sumptibus, qui ad com­munes indigentias ABAe pertinent, et symbolae pro UCSa, editio Litt. Cire., expensa decanorum et cetera onera communia sub nro 4610. Litt. Cire, repartita sunt. Quamvis propter restantias cynosura ge­neralis statui non possit, §. singulae parochiae anno 1932. Officio Rationum praevie informato, secundum posse temporis, quod nunc est, suas medias summas inferius indicatas servare, et varias symbolas non distincte partiatim sed collective per modum unius vel in quattuor partibus submittere, poterunt, §. quae dein ad singulos titulos juxta quotiens % in ultima linea signatum in Officio Rationum dividentur. §. Separatim administratur census semina- risticus, qui et ulterius ex numero fidelium per Denarium et ex fructibus agrorum, si qui ha­bentur, pendi debet. §. Restandae, quas consignatio indicat, dato 1. jan. a. 1931. a) ad onus cassarum et parochorum com­putantur, b) instar debiti administrantur, quae cum ad rationes peculii ecclesiastici devolvantur, c) censibus usufructuariis obnoxiae sunt. Cum scopus Dioecesanae Oeconomiae Sortis ad id tendat, ut peculium ecclesiasticum in valore, qui nunc habetur, servari possit: §. omnes restandae, mutua beneficialia et aliae exactiones, quarum termini solutionis de­lapsi sunt, Dotum Ordini Subjacent, et via valutae dioecesanae tuto reddi debent. Res naturaliter crescit domino, decrescit vero ad damnum retentoris malae voluntatis. §. Aes paratum retenta l/24 parte rationis praeliminataequovis mense ad ORsubmittenda est. Suboticae, die 24. decembris a. 1931. Pro complendo beneficio StaraMoravicaensi, quod per translationem adm. Rev. D. Francisci Tamás parochi decani vacuum factum est, prae­sentibus concursus indicitur, ut illud consequi cu­pientes et prosynodali examine probati suos libel­los patronatui complurium possessorum inscriptos usque ad 31. dec. a. c. Ordinario submittant. Suboticae, die 20. novembris a. 1931. Adm. Rev. Dom Ludovicum Fiedler, pa­rochum Parabućensem s pie susceptis moribun­dorum sacramentis die 6. mensis currentis ze- losae vitae suae anno 64., presbyteratus vero 4L in Domino obiisse dolenter significans ani­mam confratris nostri praescriptis ad aram suf­fragiis commendo. Suboticae, die 8. decembris a. 1931. In memoriam RR. DD. sacerdotum ABAe revocatur decretum episcopatus in Litt. Cire. a. 1925. p. 12. promulgatum, quod pro complendis beneficiis, quae juri patronatus aerarii obnoxia sunt, concursus non indicetur Quamobrem be­neficia ejus generis consequi cupientes recur­sum suum Ordinario concursu non exspectato exhibeant. Josephus Percsy, revisor Officii Rationum, nominatus est administrator parochiae Gakovo; ad ejus munus vero supplendum in Officio Ra­tionum deputatus est Paulus Bešlić, vicarius cooperator in Subotica ad s. Teresiam. Post mortem parochi Ludovici Fiedler, interimalis administratio parochiae Parabuć concredita est Adamo Abel, vicario cooperatori. Suboticae, die 31. decembris a. 1931. Nr. 5000. Symbolae ad ► Officium Ratio­num submissae. Nr. 4677. Concursus pro beneficio Stara Moravica. Nr. 5141. Obitus Ludovici Fiedler. Nr. 5142. Concursus pro beneficiis juri patronatus aerarii obnoxiis. Nr. 5140. Mutationes personales.

Next

/
Oldalképek
Tartalom