Bács megyei püspöki körlevelek, 1929

- 35 Nr. 2890. Festum b. Ho- sannae a Catha- ro pro omnibus dioecesibus Reg­ni Jugosiaviae conceditur. Nr. 2893. Dubium de re­citando officio. Zagrebiensis et Aliarum Dioecesium Regni SHS. Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Antonius Bauer, Archiepiscopus Zagrebiensis necnon coetus Episcoporum Regni SHS. prae­ses, Sanctissimo Domino nostro Pio Papae XI. humillime exposuit, quod per decretum Sacrae Rituum Congregationis die 21. decembris 1927. cultus publicus et ecclesiasticus Venerabilis Servae Dei Hosannee de Catharo, Virginis Tertii Ordinis S. Dominici. Apostolica auctori­tate confirmatus est, Archiepiscopi et Episcopi Regni SHS. in annuo coeto coadunati pro hac gratia eidem Sanctissimo Domino Nostro quam maximas agunt gratias. Nostris enim temporibus, maxime pro femineo sexu singu­lariter opportuna est confirmatio glorificationis humilis et angelicae Virginis Hosannae de Catharo. Quo autem cultus hujus Beatae nostrae regionis et ditionis apud Chrisiifideles in dies magis augeatur et dilatetur, ipsi Archiepiscopi et Episcopi Jugosiaviae ipsum Sanctissimum Dominum nostrum suppliciter exorarunt, ut Festum Beatae Hosannae a Catharo sub ritu duplici cum Officio et Missa propriis et appro­batis pro omnibus dioecesibus Regni SHS. con­cedere dignaretur. Sanctitas porro Sua his precibus A. R. P. D. Carolo Salotti, Fidei Pro­motore generali, relatis clementer deferens be­nigne annuit pro gratia iuxta petita, servatis Rubricis et Decretis, Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 19 junii a. 1929. C. Card. Laurenti m. p., S. R. C. Praefectus. Angelus Mariani m. p., S. R. C. Secretarius. L. S. Suboticae, die 20. septembris a. 1929. Redactor Kalendarii cujusdam dioecesis Sacrae Rituum Congregationi sequens dubium proposuit : „Utrum, quando duae Ecclesiae Parochi- ales ab uno eodemque Parocho regentur, Parochus teneatur recitare officium cum Octava de utroque Titulari, an de Titulari Ecclesiae residenliae tantum ? Et Sacra eadem Congre­gatio, audito specialis Commissionis suffragio propositae quaestioni respondendum censuit : „Affirmative ad primam partem ; negative ad secundam, juxta Decreta S. R. C., n. 2002, Collen, ad V. diei 5. julii 1689. et n. 2849. Nucerina, diei 24. septembris 1842. • Atque ita rescripsit et declaravit, die 27. április 1929. C. Card. Laurenti S. R. C. Praefectus. Angelus Mariani, Secretarius. Suboticae, die 25. septembris a. 1929. Ad Nr. 1982. Formularia relationis de missis fundatis. S. Congregatio Concilii Ordinariis per quinquennium 1928.—1933. facultatem reducendi ea sub lege induisit, ut de Missarum reducta­rum satisfactione a singulis celebrantibus Curia dioecesana quovis anno legitime doceatur (Vide: Cire. 1928. p. 12—13.). Debiti relationem reddendi DD. Curiones sub nro. 1982. a. c. jam memores facti eisque formularia relationis dimissa sunt. Ex submissis relationibus patet, quasdam observationes adnecti debere. Nominatim : 1. Facultas reducendi missas ad rationem eleemosynae in dioecesi legitime vigentis con­cessa est. Et hinc tot sacra sunt persolvenda, quot stipendia juxta taxatorium sub nro. 2000. a. 1923. emanatum ex foenoribus per 6°/o usu­fructuariis, detractis detrahendis, supputantur. Capitalia in missarum reductione hac ratione jam combinata sunt. 2. Reductio ea sub lege concessa est, ut indultarii quovis anno Curiam edocerent, „ne­minem esse, qui de jure teneatur et utiliter cogi queat". R e 1 a t i o de missis reductis quoad annum praeteritum Curiae ABAe usque ad 20. jan. submittenda est. Celebrantes hoc induito frui non possunt, si appositae obligationi referendi de anno priore non satisfecerint. 3. Huic relationi non subjaciunt nec sunt formulari inducendae missae fundatae quae habent a) fundos immobiles b) capitalia juxta normas in Cire. a. 1923. p. 6. sub nro 970; c) alia media, quae ad stipendium missarum manualium solvendum sufficiunt. 4. Missae in ecclesia parochiali fundatae sine induito Sanctae Sedis alibi persolvi non possunt. (Can. 826. §. 2. et. Cire. 1928. p. 13. Congr. Cone. 2.) 5. Formularia quamvis non expleta ratione evidentiae ad Curiam submittenda sunt etiam ex parochiis ubi reductio nulla facta est. 6 In novis fundationibus capitalia in Cire, a. 1923 p. 6. sub nro. 970. statuta ulterius quoque postulanda sunt. Additis 2% pro fundo reservato. 7. Sacra intra ambitum dioecesis accepta sine facultate ab Ordinario petenda ne extra fines dioecesis transferantur(Circ. 1928.p. 13. n. 3.) Suboticae, die 3. octobris a. 1929. In Litteris Cire, nuper editis concursus pro parochia Lok sine resultato indictus est. Cum nemo sacerdotum examine prosynodali pro­visus litteras concursuales submiserit, concur­sus denuo ad 1. diem novembris indicitur eo, ut ad parochiam administrandam etiam ceteri sacerdotes concurrere possint. Nr. 2896. Relationes de missis fundatis. Nr. 2904. Concursus denuo pro pa­rochia Lok.

Next

/
Oldalképek
Tartalom