Bács megyei püspöki körlevelek, 1928

1 L In limine anni novi Clerus gremialis et curatus Suboticaensis vota sua Illustrissimo D. Ordinario nuncupaturus in aedibus Apostolicae Administraturae simul apparuit. Ulmus D. Vica­rius Generalis nomine et praesentis et in Dioecesi absentis Cleri Illmo D. Ordinario defluxu anni initi dona Spiritus s. adprecabatur, qui eum in omnem, sicut Christus promisisset veritatem indu­ceret. Ulmus D. Ordinarius vere et se et omnes luce suprema egere praesertim in materialibus, quae acerbe ingravescerent, sacerdotum adjunctis componendis; simul et confidere, qui annis quo­que prioribus conatus debitos et in clero edu­cando et in vicariis conformandis evolvendisque virtute sua firmasset, eumdem Paraclytum cona­mini pro anno ingruente proposito non esse defuturum; quodque omnium interesset, inquan- tum sine detrimento animarum intendere licuerit, in consequendo omnes fratres in Christo dilec­tissimos unanimes eoque imprimis in charisma­tibus coelestibus divites a Patre coelesti reddi exoptare, respondit. Suboticae, die 1. januarii a. 1928. Adm. Rev. D. D. Curiones certissime in ephemeridibus significationem jucundam legebant, Augustam Reginam Nostram in statu proxime pariendi inveniri. Conformiter procedendi causa hon. officia parochialia praesentibus provocantur, ut simulae de nuntio laeto edocti fuerint, id populo campanis pulsis promulgent publicisque potestatibus invi­tatis Deo gratias juxta formulam praescriptam in ecclesiis peragant. Suboticae, die 9. januarii a. 1928. Pro coron:s districtualibus anni currentis Venerabili Clero statuuntur themata theologica elucubranda quae sequuntur: Semestri I. a) E Theologia Dogmatica Speciali: Solidis argumentis evincatur B. V. Mariam ante partum, in partu et post partum virginem fuisse et mansisse et a fomite peccati omnino immunem. Errores contrarii refutentur. b) E Jure Canonico: Coprimus sacerdos magno cum labore frequentat parochiam evacuatam privati patrona­tus. Adit potentissimum viium patronorum et petit ejus suffragium. Hic paratum se praebet sub conditione, si Coprimus illum in omnibus conatibus politicis verbo et opere fideliter adju­turus sit. Coprimus promittit, adjutorio viri po- tentissimi eligitur et praesentatus ab Ordinario parochus constituitur. Quid est simonia? Quid ad casum? Semestri II. c) E Theologia Dogmatica Fundamentali. Ecclesia Christi est societas perfecta cum omnibus juribus societatis perfectae. d) E Theologia Morati: Sempronius confessarius absqudie fficultate absolvit sequentes poenitentes: 1. peregrinum, qui concubinam domi adhuc habet; 2. mercatorem, qui pergit semel vel bis in anno ad nundinas in Urbem et toties ibi cum eadem muliere peccat; 3. mulierem, quae, etsi ab uno anno cessaverit a consuetudine peccandi, videt tamen interdum amasium honeste, cum illo litteris honestis com­municat ejusque photographiam servat. Quaeritur: 1. Quid sit occasio peccati et quotuplex? 2. An absolvi possit ille, qui in occasione proxima quidem, sed in necessaria versatur? 4. Quid de Sempronio confessario in singulis casibus? Suboticae, die 12. januarii a. 1928. Posta hodierna dimissae sunt ad officia parochialia inviationes et formae typicae, quibus ad Congruam Cleri Curati consignandam opus erit. Conscriptio proventuum et onerum de om­nibus, quae nunc temporis impletae sunt, stati­onibus exaranda vest. RR. DD. Curiones rogantur et in charitate monentur, ut requisita data con- scientiose, vere et realiter consignent, ne benefi­cium parochiale in suo pretio damnum patiatur neve in accessione pro fundo pensionis, operibus cath. etc. constituenda injusto onere gravetur. Considerate vero forum indicetur, a quo, republica succursum abnuente, congrua complenda effici poterit. Suboticae, die 14. januarii a. 1928. D. Jacobus Léh, regens chori ecclesiae ad B. M. V. Neoplantae, egregius musicae ecclesi­asticae cultor, recentissime edidit librum preca­tionum et cantuum cum unisono cantu sub titulo: „Gébét- und Gesangbuch fiir die kath. Schulju- gend“. Opus, quod in taberna libraria Stephani Bachinger, Neoplantae, acquiri potest, ex parte hujus Ordinariatus praesertim juventuti scholari linguae Germanicae summopere commendatur. Item D. Edmundus Heruanek, parochus Titelensis, luci publicao prelo mandare intendens libellum precatorium in usum juventutis in scho­lis degentis talem Ven. Clero commendari oravit Maxime est laudanda practica ratio in libellis contenta: quomodo discipuli occupentur in au­diendo Missae sacrificio alternis vicibus cantande et orando. Opus valde commendandum apud ipsum auctorem comparari potest. Suboticae, die 15. januarii a. 1928. Nr. 1. Vota Ordinarii a. ineunte 1928. Nr. 68. Partus in fami­lia regia Nr. 89. Themata theolo­gica elucubranda Nr. ICO. Congrua Cleri Curati Nr. 112. Libri comen- dantur

Next

/
Oldalképek
Tartalom