Bács megyei püspöki körlevelek, 1927

4 c) Selectio novarum vicariarum e rescripto Ordinariatus denuo suscipietur, cum caeterae vicariae sui juris fuerint. d) In vicariis constituendis praeter multi­tudinem parochianorum etiam alia principia, v. gr. extensio territorii parochialis, provisio scho­larum, usus linguarum etc. approbantur. 2. §. a) Primus curatus vicariae impositus vice vicarii cooperatoris fungitur. Relatio ejus­dem ad parochum eadem est, quae hucusque capellanorum fuit. Si vicarius religiosus est, primo cum ejus Superiore agendum est. b) Curatus vicariae cooperator vicarius manet, usque dum in parochia suam sustenta­tionem accipit. c) Si curatus vicariae extra parochiam necessariis vitae honeste provisus fuerit, anno uno praeterito titulo vicarii oeconomi novam nominationem accipiet. d) Vicaria ratione territorii fit sui juris, curatus vero ejusdem tunc temporis evadet sui juris, cum vicarius oeconomus renuntietur. II. Ratio juris vicariae. 3. §. Jura parochi illaesa manent; prae­sertim : a) beneficium parochiae in statu primordii indivisum retinetur; b) jurisdictio ejus ad vicariam quoque extensa manet; c) parochus in casibus singulis etiam in ambitu vicariae quaedam munera pastorisationis sibi retinere potest; d) coram potestatibus publicis totam parochiam ad extra parochus repraesentat. 4. §. Specialia jura vicariae determinantur: a) Vicaria proprios limites, matricula se­parata et ratiocinium disjunctum habet; b) vicaria curato speciali gaudet; c) officium sui juris et publicum tenet. 5. §. Ad officium vicariae pertinent: a) sigillum speciale, formae oblongae cum textu: (in medio) Subotica, 1926. (in rotundo, supra) Vicaria ad S. N. (in rotundo infra) paro­chiae S. N. b) regestrum, liber postalis et archivum separatum; c) propria matricula et conspectus tabel- lares, quibus omnes functiones vicariam spec­tantes inferuntur, quamvis in ecclesia matre peractae sint. 6. §. Quoad jurisdictionem vicarii distin­guitur : a) Quamdiu vicariae cooperator vicarius praefuerit, vigor integrae jurisdictionis parochi et supra campum laboris vicarii permanebit. b) Si vicaria oeconomum accipit, in functi­onibus pastoralibus sui juris fit, beneficio parochi integre relicto. c) Vicarius cooperator delegationem a parocho accipit; vicarius oeconomus vero imme­diate ab Ordinariatu. III. Campus sedulitatis vicarii. 7. §. Respectu habito can. 476. §. 6. cam­pus sedulitatis vicarii — pro posse evolvendus — constituitur; a) vicarius peragit munera pastoralia, prae­sertim: sponsalitiis assistit, sponsos examinat, instruit et copulat, infirmos frequentat et mortuos sepelit, si qui casus hujusmodi intra ambitum suae vicariae contigerint; b) dispensationes matrimoniales ab Ordi­nariatu efficit: c) in processibus matrimonialibus separa­tionis a thoro et mensa, ex mandato officialis conjuges reconciliare studet, querelas eorum et probationes testium exaudit; publicatio vero latae sententiae judicialis et processus vincu­laris ad parochum pertinent; d) praeest communitati catholicae vel commissioni eam supplenti. 8. §. Si vicaria ex territorio duarum paro­chiarum est constituta, vicarius jurisdictionem ab utroque parocho petit et accipit. Fungi potest in utroquo templo in casibus suae vicariae, causae vero peractae solis libris vicariae inferuntur, et vicarius ad preces fidelium functiones in alterutra ecclesia peragere potest. 9. §. Diebus festis et dominicis missam pro populo parochus solus offerre debet. IV. Sustentatio vicarii. 10. §. a) Vicarius mortuo parocho nunc temporis beneficiario, vel etiam eo vivente ex consensu accipit lecticalia vel eorum redemp­tionem pro rata fidelium, qui ad vicariam pertinent. b) Si vicarius unam partem lecticalium accipit, sustentatio ejusdem in parochia pro rata mi­nuitur. Omni in casu jus habet ad habitationem, ast pro rata lecticalium, in pretium cibi, servitii, luminis et calefactionis salarium solvere debet. c) Ex eleemosynis in ecclesia matre col­lectis vicariae debentur symbolae in quattuor Dominicis Adventus et festo Nativitatis D. N. J. Ch. a fidelibus oblatae. 11. §. a) Vicarius de taxis stolaribus se­paratas rationes reddit easque cum beneficiario parochiae et ministris vicariae putat. b) Participatio ecclesiae e stolaribus taxis fundo ecclesiae vicariae debetur. V. Diversa. 12. §. Communitas catholica sui juris et ab aliis communitatibus independens constituitur ejusque rationes separatim conficiuntur et ad causam vicariae augendam adhibentur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom