Bács megyei püspöki körlevelek, 1927
— 1 Litterae Circulares ad Venerabilem Clerum Administraturae Apostolicae Bačiensis anno 1927. dimissae. i. Primo die novi, quem Deo largiente ordimur anni, salutatorias has Honorabili Clero hujus Dioecesis illustris, Comministris meis dilectissimis litteras, dirigens fausta feliciaque ex animo adprecor. Quamvis vero in limine novi anni vota nobis invicem optima nuncupantes mera consu- titudine uti videamur, nihilominus summas e profundo cordis haustas effundo Deo preces, ut Vobis novum annum coelestium charismatum copia divitem reddere dignetur. Dominus Vobis, curas laboresque pastorales mecum pie et fideliter partientibus, retribuat benedictione sua. Exaudiat nos in die tribulationis, memor omnis sacrificii nostri mittat nobis auxilium de sancto, quo omne consilium nostrum confirmetur et servetur. In intimo animae sentientes nos sicut sine Domino, ita et sine Vobis nihil posse, verba ad Vos facere volumus de iis, quae semper sollicitudinem nostram occupent, ut quod omnibus nobis opportunum et necessarium esse videatur, communibus studiis et laboribus procuretur. Ut autem ea, quae in praesenti proxime cor nostrum tangunt, primo memoremus, neque hanc occasionem praetermittere possumus, quin curatos fidelesque nostros memores faciamus magnae illius in nostra etiam dioecesi in dies ingravescentis sacerdotum penuriae. Anno, quem Deo adjuvante ingressuri sumus, nulla neopresbytero augebitur Christi in dioecesi nostra militum unctorum manus. Ex adverso, quod Deus avertat, timendum est, quod tamen naturae lege sequitur, hoc anno quoque ordo comministrorum rarescet, stationes totidem non impletae remanebunt. Verum esse videtur quidem quod magnus numerus canditatorum susceptus educatur, spes nostra consolatrix, effectus tamen hujus laboris post 10 annos solum apparebit et eorum numerus usque ad finem studiorum detractis, experentia teste, detrahendis, ita deminuetur, ut vix ad stationes hucusque vacuas sufficere possit. Ultima sessione Consultorum Dioecesanorum constitutum est, rationem ad sustentationem seminarii praevisam anno hoc summam 820,000 Denariorum attingere, quibus sumptibus majori ex parte per accessum ecclesiarum et communitatum provideri debebit. In hoc autem intima cordis nostri fiducia apparet, fore, ut conamen nostrum sacerdotes omnes, easdem necessitates intelligentes, collatis viribus ad finem deducere adjuturi sint. Neque curis neque laboribus parcamus, quominus ecclesiae nostrae ad inopiam redigantur, tantum ut status pastorum populi, cui adhaereamus, increscat et augeatur. Desiderium anhelum, in corde Antistitum semper fotum, erat auctio numeri curatiarum. Difficultates in regiminis munere expertae ortum suum ex permagnis parochiis habuerunt; nec enumerari possunt ingentia illa damna, quae ex deficientia pastorum in propinquo praesentium fidelibus evenerint et praesertim in adjunctis novis arduis immineant. Consultis sacerdotibus dioecesis et interrogatis iis, quorum interest, medium ad finem optimum duximus erectionem Vicariarum, quae limitibus terminatae distinctisque agendis in cura pastorali brevi in parochias evolvendae erunt. Pro nunc temporis ambitus vicariarum solus instituitur, eisque vicarius adhuc non oeconomus, sed cooperator solum imponitur, cui erit sub auctoritate parochi pastorisationem singularem regionis ei concreditae peragere et omnia, praesertim animos fidelium praeparare, ut vicaria quam prius etiam curatum sui juris accipiat. Creatis hoc modo novis fovendi catholici sensus locis, omnem nostram sollicitudinem, omne studium eo convertere jubemur, ut spiritu largitatis apud populares nostros propagato media Nr. 1. Litterae seluta- toriae ad exordium a. 4927.