Bács megyei püspöki körlevelek, 1927

— 22 — Hac prima occasione, — ad placitum cura­torum animarum sequentibus quoque annis —ante festum devotio novem dierum pro juventute femi­nea in omnibus ecclesiis parochialibus, si quae adsunt, coram effigie vel imagine Sanctae habea­tur. Infra novem dies juventus feminea scholaris et adulta ad ss. sacramenta admittatur et in die s. Cantatum celebretur. Puellis confitentibus in memoriam et ad cultum Sanctae propagandum imago ejus distri­buatur. Imago parvula Sanctae cum brevi textu biograplrae et nova oratione in quavis apud nos vigenti lingua exarata acquiri protest ab „Alpha“ á 20 para. De asservata devotione relatio ad Ordinari­um submittetur. Suboticae, 25. augusti a. 1927. „Acia Seclis Aposfolicae“ sub Nro. 8 h. a. de die 1. augusti 1927. decretum S. Congre­gationis Rituum commentantur, quo sacrum s. Missae et Officium in hon. Sanctae Teresiae a Jesu Infante pro die 3. Octobris quotannis ob­servandum praescribuntur. Decretum ut sequitur publicatur: URBIS ET ORBIS. Ex quo caelitum honores Sanctae Teresiae a Jesu Infante, Virgini, Apostolica Sedes, suo supremo iudicio, anno millesimo nongentesimo vigesimo tertio, tribuendos esse decrevit, magna erga beatam Virginem ubique invaluit devotio; quae, innumeris beneficiis miraculisque, veluti rosarum imbre, foecundata, in dies magis ac magis mirifice crebrescit. Ea de causa, complu­res Sacrorum Antistites, imo vel ipsi Romanae Ecclesiae Purpurati Patres magnopere sibi in vo­tis esse pandiderunt, ut Sanctae Teresiae a lesu Infante honor et cultus, per Officium et Missam, a Suprema Auctoritate, in toto catholico orbe decernatur: quod postulatum Summo Pontifici Pio Papae XI. suaviter arrisit. Quare ad iuris tramitem et ad normam Decreti 20. Februarii 1926 concinnatum Officium et Missam, prouti in superiori exemplari prostat, per Eminentissi- mum Dominum Cardinalem Sacrae Rituum Con­gregationis Praefectum una cum R. P. D. Sanc­tae Fidei Promotore generali, diligenter revisum, ad eodem Cardinali subsignata die Sanctissimo Domino fuit exhibitum, simulque oblata supplica­tio ut festum S. Teresiae a lesu Infante, Virginis, ad universam extenderetur Ecclesiam. Sanctitas vero Sua, supradictum officium cum Missa in omnibus approbare dignata est, mandavitque ut ab utroque Clero, in universa Ecclesia, die 3. Oc­tobris, sub ritu duplici minori, festum S. Teresiae a lesu Infante, Virginis, quotannis recolatur: ser­vatis de cetero rubricis. Contrariis quibuscumque non obstantibus. + A Card Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C. Praefectus. L. f S. Ange­lus Mariani, Secretarius. * * * Officium s., quamprius id fieri potuerit, ad rationem „Alphae“ acquiretur et Venerabili Clero ad manus mittetur. Recitatio ejus autem hoc anno non obligat, cum a publicatione decreti, die 16. Julii 1927. facta, tres menses adhuc non praeterie­rint. Missa vero die 3. Octobris observari poterit et pro posse celebranda est. Missa Dilexisti, de Communi Vir­ginum praeter Orationem. Oremus: Do­mine, qui dixisti: „Nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum": da nobis, quaesumus; ita beatae Teresiae Virginis in humi­litate et simplicitate cord s vestigia sectari, ut praemia consequamur aeterna: Qui vivis. * S. Teresia Virgo et verbis amoenissimis et vita sua integra exempla et vestigia efficacissima juventuti foemineae praebet ad vitam castam sec­tandam. Quamobrem apportunum videtur anima- busque perutile, ut cultus Sanctae divulgetur. Monentur animarum curatores, quibus fa­cultas bis celebrandi diebus Dominicis et festis concessa est, ut suos libellos usque ad 20. Sep­tembris huic Ordinariatui submittant, ut eadem facultas ad novum triennium prolongetur. Item omnes facultates, praesertim extraneis sacerdotibus ad confessiones exaudiendas et praedicandi, per hanc revocationem quiescent nisi modo superiore ratibentur. Suboticae, 28. augusti a. 1927. Ad recursum Ordinariatus in Senj benevo­lentiae tum Vener. Cleri Curati, cum fidelium actio duorum parochianorum ex Stajnica, qui pro ecclesia sua parochiali oblata colligunt, com­mendatur. Supralaudati collectores licentiam Ministerii Inter. Neg. ddto 25. VI. 1827. Nr. 26457. ad col­ligendas elemosynas in toto regno S. H. S. ad unum annum acceperunt. Suboticae, die 22. augusti a. 1927. Ulmus et Rssimus D. Blasius Rajić exa­minator prosynodalis in locum dfcti Francisci Michler nominatus est. Adm. R. D. Carolus Szalai, parochus in Bačko-Petrovoselo, in districtu staribečejensi mu­nere Vice-Archi-Diaconi auctus est. Vicarii cooperatores dispositi sunt: Anto­nius Ternay ex Apatin ad Subotica adS. Geor- gium; Emericus Heck ex Subotica ad S. Geor- gium ibidem ad S. Rochum; Vincenti us Gere ex Srbobran ad Sombor: Midiael Giirtner ex Žedmk ad Srbobran et Mathias Körmöczy ex Kupusina ad Žednik. R. D. Antonius Haug, vicarius cooperator s. Alexandri in Subotica nominatus est curatus in nosocomio ibidem. R. D. Josephus Zvekan catecheta in gymnasio a servitio curati in noso­comio solutus est. Suboticae, die 29. augusti a. 1927. Ludovicus Budanović Episcopus, Administrator Apostoiicus Officium et Mis­sa s. Teresiae de Jesu Infante Nr. 2018. Nr. 2019. iurisdiclio et facultas binandi Nr. 1934. Collectio symbo­larum < ommen- dalur Nr. 1957. Mutationes persontles

Next

/
Oldalképek
Tartalom