Bács megyei püspöki körlevelek, 1927
11 AD RR. PP. DD. ARDHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS TUM REGNI SERBORUM-CROA- TORUM-SLOVENORUM, TUM REIPUBLICAE CECHO-SLOVACAE: DE SANCTIS CYRILLO ET METHODIO, EARUM GENTIUM APOSTOLIS, COMMEMORANDIS. PIUS PP. XI. Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Quod S. Cyrilium Thessalonicensem, gentium SIavicarum apostolum, undecimo ab eius ortu saeculo exeunte, commemorari decrevistis, censemus recte a vobis opportuneque factum; nec minus laudabile consilium iniisse videmini, cum deliberatum vobis est, in hac temporis faustitate Methodii quoque memoriam recoli, eius germani fratris et in apostolatu conlegae, amplissimosque utrique honores con- iunctim deferri, cum essent ambo, ut Cyrilli ipsius verbis utamur, „consortes, unum sulcum in agro dominico imprimentes1'. Etenim quo sancti illi fratres studio exarserunt fidei in regionibus vestris propagandae, illud quidem tam commune utrique fuit atque adeo in communem similemve actionem prosiluit, ut alter ab altero seiungi non possit: nec vero alia de causa fel. rec. decessor Noster Leo XIII., Encyclicis Litteris „Grande munus11 die XXX mensis Septembris anno MDCCCLXXX datis, quemadmodum diserto laudum praeconio utrumque simul praedicavit, sic utriusque cultum, pervetustum sane istic atque inveteratum, universo imperavit catholico nomini. At nemo non videt, Cyrilium ac Methodium, etsi toti Ecclesiae sunt ornamento et gloriae, Slavicis tamen populis, quos Christo non sine magnis laboribus pepererunt, esse imprimis colendos atque imitandos. Curandum igitur, venerabiles fratres, ut, si unquam alias, potissimum saeculari hoc vertente anno, sancta et operosa utriusque vita crebro veluti ante fidelium oculos scriptis contionibusque proponatur. Vestrum praeterea esto, omni contentione efficere, ut iuvenes, quicumque e laicis vel e sacro ordine scholas, lycea studiorumque Universitates celebrant, gloriosos illos caelites in exemplum intueantur; qui, quamquam honestissimo loco Thessalonicae orti et rhetorum philosophorumque praeceptis satis superque Constantinopoli exculti, tamen nec se appetentes gloriae praestitere su- amve iactavere excellentiam nec passi sunt se imperatoriae Aulae magnificentia aulicaeque consuetudine vitae allici, immo, cum in solitudine servire Deo qua par est demissione didicissent et Ecclesiae utilitatibus se totos dedidissent, sacras illas expeditiones, difficultatis ac periculi plenas, ad Saracenos, ad Chazaros, ad Iudaeos, ad Slavos, unam proponentes sibi divinam gloriam, animose susceperunt. Praeclaras sane virtutes ac laudes historia testis est in his aposto- licis viris eluxisse; multarum enim rerum cognitioni animi nobilitatem demissionemque ad- iungentes, sacri ministerii labores diuturno precum officio, intentissima castitatis custodia voluntariisque corporis castigationibus cumularunt. Quodsi oportet ut Slavicae gentes Cyrillum ac Methodium Christianae vitae perfectius traducendae magistros adhibeant, at aequum profecto est ut vestri omnes, iis ipsis, quos principes olim romanae fidei seminatores ac satores habuerunt, non modo caelestibus Patronis, sed etiam ducibus in retinendo adipiscendove catholicae beneficio communionis utantur. Cum enim in utriusque animo illud Christi haereret, post novissimam Caenam divinum Patrem rogantis „ut omnes unum11 discipuli sui essent, insiderentque pariter alte ea omnia quae Orientales Patres de oecumenica Christianae Ecclesiae unitate tradidissent, Slavicas oves non ante pascere voluerunt, quam a Petri successoribus, quibus grex Christi universus commissus divinitus esset, pascendas accepissent. Iidem praeterea romanum iter conficere; ad stabiliendum proferendumve Christi regnum hinc mitti delegata ab Romano Pontifice potestate; decessorum Nostrorum patrocinio continenter tegi; alter monastica vota Romae nuncupare paulo ante ipsius exitum vitae, tam celebri civium comploratione honestatum, alter Romae consecrari episcopus; quem ambo liturgiáé usum in terras Christo adiunctas induxissent, is heic probari et confirmari; aliis bene multis Pontificalis benignitatis significationibus Nr. 660. Epistola S. Pontificis de ss Cyrillo et Methodio.