Bács megyei püspöki körlevelek, 1926

— 32 — finem nullius vel saltem dubii eventus erit, nisi sacerdotes totius Dioeceseos unanimiter adju­trices manus illi praebeant, consiliis suis eidem adsint et conatus eius omni cum studio auxili- entur. Hanc sinceram cooperationem cleri curati, respective repraesentatorum eius, Consultorum Dioecesanorum enixe postulat Praeses praesertim quoad dua summa agenda ad effectum perdu­cenda: augendum sacerdotii numerum et erigenda nova centra pastoralia. Sic praefatus Consultationi initium dari voluit. 2. E vita pastorali. Plerique Vicearchidi- aconorum moesti conqueruntur, quod homines epidemicus quipiam fruendi furor impellat ipsa- que juventus omni excusso froeno florem aetatis ante diem deterat et ex animo assidue relaxandi et oblectandi praeceps ruat in cuncta, quae il­lecebris sensuum lenocinentur. Nemo non ignorat quidem, causas malorum horum altius esse repetendas, nec in sacerdote tantum situm esse cuncta haec avertere; nihilominus zelo sacerdo­tis multa horum praepediri possunt. Ut practi- cum consilium valde optandum esse omnibus Consultoribus patuit, ut sollemnes copulationes et oblectationes vespertinae organisationum ca­tholicarum sabbathis et diebus festa publica antecedentibus impediantur. Cum novissimo tempore e Dioecesi Bači- ensi propter magnam miseriam et penuriam laboris in immensum fere crescat emigrantium numerus, qui relicto natali solo in longinqua migrant, ut meliorem sibi fortunam comparent, ne ipsi regionis et linguae novae terrae plurimum ignari, dum mortalis vitae rationibus prospiciunt, lamentabilem aeternae jacturam faciant, decerni­tur, parochos ipsis emigrantibus de religione ipsorum testimonia daturos, societatem vero s. Rafaelis, in salutem emigrantium institutam, de emigratione suorum fidelium certiorem facturos esse. Requisitio supralaudatae societatis s. Rafaelis comittitur dr. Jacobo Egerth, Abbati, Parocho in Apatin. Ad vitam religiosam melius dijudicandam poenitentibus confessionem paschalem perficien­tibus imagines dispertiendas, numerum vero con­fitendum paschalium scripto mandandum, res­pective Ordinariatui submittendum esse constituitur. 3. E Regimine dioecesano. Coetus Consultorum pro statu notitiae sumit novissimam Ministerii Religionum dispositionem de obfiga- toriis nationalibus festis sonantem. Elaboratum de divisione parochiarum in quinque classes ad tegendos Circularium Ordinum sumptus nonnulla cum mutatione approbatur. Expensa ab ecclesiis sexto quolibet mense ab „Alpha* per Cheque una cum aliis rationibus requirentur. 4. Ex oeconomia dioecesana. Restantia praestationis fidelium unius Denarii pro quolibet parochiano ad sustentandos clericos praescripti a qualibet parochia exigenda est. Antonius Fáncsy, emeritus parochus Srbobraniensis, pro futuro quoque anno (1927) 1500 Denarios accipiet singulis mensibus e fundo dioecesano pensionali. Ex eodem fundo etiam valetudinario dr Eduardo Hampel, Coope- tori in Novisad succurrendum est. Ad sublevandos sex parochos ex inunda­tione damnificatos decretum est omnibus et sin­gulis sacerdotibus ad normam clavis accessus fundo pensionali imponendum esse tributum, quo parochi damnificati a 1. septembris a. c. usque ad 1. julii 1927. succollentur. A praestationibus communitatum publicarum titulo lecticalium vel deputatorum debitis nec ulla communitas est relevanda; studium juridici fundamenti harum praestationum Petro Weinert, Vicearchidiacono, Parocho in B. Palanka com­mittitur. 5. Actio Catholica. Cum prelum typo- graphicum hodie, praesertim im Vojvodina, fere penitus in manibus adversariorum Ecclesiae sit, Coetus Consultorum in consensu cum illustribus Dioecesis Banatiensis deputatis uno animo con­stituit, ad sustentandum catholicum prelum typo- graphicum omnes sacerdotes ad auxilium pro libitu praestandum provocandos esse. 6. Res scholares. Coetus Consultorum Dioecesanorum hac quoque occasione utitur, ut protestationem contra alienationem immobilium scholarum renovet abreptaque propria bona re- vindicet. Objectis consultationis Coetus Dioecesa­norum sic pertractatis et decisis Administrator Apostolicus valedictoriis ad Consultores directis verbis consultationi finem imposuit. Signatum Sub oticae, die 18.-a novem- bris a. 1926. Ut dubiis, quae circa ordines relate ad festa nationalia obligatoria observanda orta sunt, oc­curreretur, Ministerium Religionum sequentes edidit ordines, quos pro congrua Venerabilis Cleri notitia et directione hisce communico. fNr. 2866. Festa nationalia obligatoria.

Next

/
Oldalképek
Tartalom