Bács megyei püspöki körlevelek, 1926

- 30 — pastorali collectiva de anno 1923. contento et ab hoc Ordinariatu die 18. septembris 1923. sub. Nr. 105. Pr. communicato: „vestem sacerdotalem, talarem aut breviorem (non tamen brevem sicuti laici) coloris nigri, etiam in itinere gerant ac collare ecclesiasticum nunquam deponant; hinc quodlibet tentamen habitus vel collaris saecularis gestandi, omnino reprobamus ac observantiam huius decreti urgemus." Suboticae, die 30. octobris 1926. Sacrae Rituum Congregationi sequentia du- ‘bia pro opportuna solutione propununtur: Pius Papa X. s. m. per Decretum generale Sacrae Congregationis Indulgentiarum, diei 22. augusti 1906. mandavit, ut singulis annis, die festo Sacratissimi Cordis lesu, in omnibus pa- rochialibus templis, nec non in illis in quibus idem festum agitur, coram Sanctissimo Sacra­mento publicae adorationi exposito formula Con­secrationis generis humani Sacratissimo Cordi Jesu recitaretur, additis Litaniis in honorem eiusdem Sacratissimi Cordis. Sanctissimus autem Dominus noster Pius Papa XI. per Litteras Encyclicas Quas primas, diei 11. decembris 1925. praecipit, ut postremo mensis Octobris dominico die, in festo scilicet Domini nostri lesu Christi Regis, generis humani Consecratio Sacratissimo Cordi Jesu quotannis renovetur, quam Pius Papa X. s. m. singulis annis iterari iusserat adhibita tamen Consecra­tionis formula, quam Sacra Rituum Congregatio per Epistolam diei 17. octobris 1925. ad Ordi­narios transmisit, ut die 31. decembris eiusdem anni recitaretur. Hinc quaeritur: I. An etiam in festo Sacratissimi Cordis Jesu peragenda sit consecratio generis humani, et in casu affirmativo quaenam formula adhibenda sit? II. An in festo Domini nostri lesu Christi Regis, praeter Consecrationis formulam reci­tandae sint Litaniae de Sacro Corde lesu ? Et Sacra eadem Congregatio, audito spe­cialis Commissionis voto, propositis dubiis re­spondendum censuit: Ad I. Quoad primam partem; Ad libitum; quoad secundam partem : adhibenda est formula per Epistolam diei 17. octobris 1925. ab hac Sacra Congregatione ad Ordinarios transmissa. Ad II. Affirmative. Atque, approbante Ssmo Domino Nostro Pio Papa XI. ita rescripsit atque declaravit. Die 28. április 1926. f. A. Card. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae S. R. C. Praefectus. L. f S Angelus Mariani, Secretarius. Suboticae, die 14. octobr. 1926. Alma Mater Dioecesis Bačiensis iterum du­obus filiorum verorum fidelissimis est orbata. Stephanum Gózon parochum in Senta ad sanctum Stephanum, Praepositum S. Joannis Baptistae de Develich, anno aetatis suae 62.-0, presbyteratus vero 41.-0 pie susceptis moribundorum sacra­mentis die 3. octobris ex hac mortali ad aeter­nam vitam inopinato evocatum esse magno cum animi moerore significo. Neminem latet, denatum de aedificando novo splendidissimo templo no­vaque praeclarissima parochia necnon de meli­oratione beneficii parochialis plurimum meruisse, sane dignum, cujus memoria sit in benedictione et animam ejus piis ad aram suffragiis adjuvemus. Suboticae, die 5. octobris 1926. Alteram gravem dioecesis passa est jactu­ram per mortem Josephi Komáromy, administra­toris in Obornjača-Gunaraš, qui anno aetatis suae 30., presbyteratus vero 7.-o sacramentis moribundorum munitus in Novisad, quorsum se- met fine curandae valetudinis contulit, die 9. octobris vita functus est. Defunctus in rebus adversissimis — uti optime nostis — partes ze- losi et bonis moribus praediti sacerdotis adim­pleverat. Deploratus ab ovibus sibi concreditis depositus existit in pace ad tumulos coemeterii in B. Gradište, ubi antea munus cooperatoris sustinebat. Meminerimus denati enixas quoque ad aram pro refrigerio animae illius offerentes preces. Suboticae, die 10. octobris a. 1926. Pro administratura Obornjača-Gunaraš per obitum Josephi Komáromy administratoris vacante complenda vigore praesentium concursus usque ad 20.-am mensis novembris duraturus cum eo indicitur, ut illam consequi cupientes recursum suum huic Ordinariatui substernant. Suboticae, die 20. octobris 1926. Ludovicus Budanović Protonotarius et Administrator Apostolicus Nr. 2595. Consecratio Ss Cordi Jesu Nr. 2586. Obitus Stephani Cozon. Nr. 1587. Obitus Josephi Komáromy. Nr. 2589. Concursus pro Obornjača- Gunaraš.

Next

/
Oldalképek
Tartalom