Bács megyei püspöki körlevelek, 1925
__ 90 __ cessaria esse dignoscitur; ad eam elaborandam Rssmus D. Msgr. Blasius Hirka est rogatus. 9. Quaestio Cantorum. Serie tractationis et moderationis huius quaestionis Coetus Consultorum statuit: b) Ad acquirendam qualificationem Regentibus Chori absolute necessariam pro candidatis cursus praeparatorius adminus 6 mensium in centro est constiluendus; b) munus Cantoris ab officio Docentis plane separandum est; c) ad ordinandam materialem Cantorum conditionem de reditibus eorumdem ab Officiis Parocbialibus ad Ordinariatum relatio est substernenda. 10. Eventualia. Praesentia durante instructione cathechetica -pravoslavka Docentum ad praecavendas ejus sinistras sequelas nostris discipulis vetari decernitur. Sponsi, nisi in eodem territorio sint baptisati, ad normam can 1021. exhibere debent parocho baptismi testimonium iuxta blanchettas ab Ordinariatu procusas exarandum. In omnibus ecclesiis die 3. vel occurrente Dominica 4. Novembris omni anno pro defunctis parochis istius ecclesiae Missa de Rcquiem est celebranda. Omnibus, quae in Consultatione Coetus Consultorum Dioecesanorum pertractanda, deliberanda et statuenda suscepta sunt, Deo auxiliante ad finem perductis, Illmus acc Rssmus D. Administrator Apostolicus pro laboribus in chaiitate et sacrae rei zelo exantlatis gratias referens dec- laransque, Se decreta in Consultatione lata in sensu can. 362. approbare, Consultationem conclusit. Signatum Suboticae, die 12. novembris a 1925. Liulovicus Buđanović Protonotarius et Administrator Apostolicus. Typis s. Antonii Suboticae.