Bács megyei püspöki körlevelek, 1924

— 21 — Nr. 2608. Indictio Magni Jnbilaei IX. Auspicandae celebritatis sacri, quod die 29. Maji a. c. per epsitolas Encyclicas „Infinita Dei misericordia" a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa Undecimo indictum est. Jubilaei iam prope sumus in limine. Optime nostis enim, in­choari annum sacrum consuevisse pridie Natalis Domini aperiendis Basilicarum Patriachalium Portis. Iuvat Nos igitur nunc ipsam Encyclieam indictionis Jubilaei tribus linguis vernaculis in Dioecesi usitatis cum eo ad Vos mittere, ut eam Dominica IV. Adventus popu'o fideli de ambone publicam reddetis simulque publicetis suspensio­nem Indulgentiarum decersu anni Jubilaei extra Urbem duraturam (vide Circul. Dioec. VII. a. c. Nr. 2605. pag. 18). Dum vero salutarem hanc remmissionis et gratiae assequendae opportunitatem populo anun- ciatis, congruis instructionibus rite edoceatis fideles de momento et natura Universalis Jubialaei anni sancti, de indulgentiarum vi ac de iis om­nibus, quae ad percipiendum Jubilaei fructum necessaria sunt. Praesertim omni meliori modo exhortemini fideles, ut hac Jubilaei supernorum munerum consequendorum occasione quo plures utantur, dignos poenitentiae fructus facientes et in lacrimis seminantes, ut cum exultatione pos­sint metere. Pridie Nativitatis Domini, qua annus san­ctus sacris sollemniis Romae initiabitur, hora tertia pomeridiana, ubi porta sancta Basilicae Vaticanae et Basilicarum Patriarchalium in alma urbe, sonantibus Urbis campanis aperietur, cun­ctarum Ecclesiarum omnes campanae pulsentur per mediae horae spatium. Quod vero ipsam peregrinationem anno Jubilaei Romam ducendam attinet, impense rogo Vos omnes Fratres Venerabiles, ut quo maiori numero potestis, Romam proficiscamini populum­que fidelem ad idem faciendum adhortamini. Motus nos Catholicos a petra Romana scin­dendi in dies magis corroboratus specialem nobis rationem indicat, qua praeter ordinaria pietatis fidelitatisque obsequia nunquam non exhi­benda, charitatem nostram his recte temporibus erga Sanctissimum Patrem testari debemus, ut spiritualibus Ecclesiae commodis et necessitati­bus inoffenso calle providere possit. Quo autem magis peregrinatio sacerdotibus facilitetur, Dominicis et diebus festis durante peregrinatione occurrentibus tenore praesentium omnibus et singulis sacerdotibus tribuimus fa­cultatem sacrum iterandi et si circumstantiae loci ferant, numerum Missarum alias haberi solitarum reducendi. Quoad ipsum iter haec sunt scitu neces­saria : E tota Jugoslavia unica tantum officiosa ordinatur peregrinatio, quae die 27. Maji adve­niet Romam et usque ad 2. Junii commorat in urbe aeterna. Directio itineris a Centrali Com­missione Zagrabiensi est statuta, ita, ut etiam fideles e nostra Dioecesi peregrinantes huic di­rectioni conformiter via ferrea profisciscantur versus Vinkovci. Zagreb, Ljubljana, Postojna, St. Peter, Trst, Venezia, Padova, Firenza, Roma. Quantum fieri potest, Venezia et Padova descen­demus. Totum iter ab Subotica 2000 Denariorum constat; haec autem summa pro fluctuatione valutaris pretii pecuniae 100—200 Denariis minui aut augeri potest. Una (verosimiliter non notabi­lis) pars huius summae iam mense Januarii immit­tenda erit Suboticam. In summa continentur omnes peregrinationis expensae, nempe: Vectura via ferrea, resp. navi, pretium habitationis Romae pes 6 dies (cu­biculum erit commune cum 4—6 lectis), victus per 7 dies ad tempus Romanae com­morationis, (qui ad hunc victum non reflectunt, 600 Denariis minus solvent), taxa Consulatui Italico occasione subscrip­tionis documenti itinerarii solvenda (s. d. vizűm), duplex legitimatio: una, tessera dicta, apud vecturam trans Italiam necessaria et altera, quae ius dat ad signum peregrinatorium et ad numisma Papale necnon servit uti tessera ad officiosas functiones Sanctissimi Patris. Peregrinatoribus II. classis iter 560 Dena­riis pluris constat titulo vecturae curru II. clas­sis et habitationis in separato cubiculo. (Victus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom