Bács megyei püspöki körlevelek, 1924

14 — in Bačka elocata, deficiente accessu hujus Admi­nistraturae Apostolicae describantur. Administra­tura Apostolién in Subotica juxta decretum suum ddtum in Circularibus Litteris a. 1923. VI. sub. Nr. 1840. VIII. et adjecto VI—3. acce­det solummodo iis mutuis describendis, quae inde a. 1. Januarii a. 1924. Officio Administrationis Peculii Ecclesiarum in Subotica soluta sunt. De hoc rescripto DD. Rectores Officiorum P.iroehialium certiores reddant debitores, si eos adierint. Subotica, die 6. Septembris a. 1924 Erga rescriptam Exc. Ministerii Religionum ddto 12. Augusti a. c. Nr. 2754. „si una petitione postulentur plures extractas ex matriculis Bap- tisatorum, taxa pro petitione (5 Den.) semel tantum, pro quolibet vero extractu vel testimonio ex matriculis Baptisatorum taxa praescripta (10 Den.) seorsum est sumenda. “ Suboticae, die 6. Septembris a. 1924. In seque'am rescripti Exc. Ministerii Reli­gionum ddto 12. Augusti a. c. Nr. 2992. omnes extractus matriculares, qui a publicis magistra­tibus uti adiecta ad Officiosas Literas (Službeni List) requiruntur, sine stigma'e et gratis sunt exarandi, ast semper indicetur officiosus usus sequenti cum textu: „Na zvaničnu upotrebu po članu 128. Zakona o činovnicima i ostalim služ­benicima građanskog reda.” Suboticae, die 7. Septembris a. 1924 Adalbertům Šimrak, Parochum Martonoši- ensem, anno aetatis 62-o, presbyteratus vero 39-0 die 19-a Augusti a. c. diuturno consumptus morbo et sacramentis moribundorum munitus vita functum esse moestus Vobis nuntians ani­mam denati fratris praescriptis ad aram precibus commendo. Suboticae, die 31. Augusti a. 1924. Pro complendo beneficio parochiali Ktra- vukovo per translationem Pauli Wiirz vacante concursum usque 1. Octobris a. c. duraturum cum eo hisce indico, ut illud juri patronatus Exc. Regii Ministerii Silvarum et Metali, obno­xium consequi cupientes et examine concursuali probati recursum suum supradicto patronatui inscriptum huic Administraturae Apostolicae substernant. Suboticae, die 22. Aug. a. 1924. Pro complenda parochia Martonoš per mor­tem Adalberti Simrak vacante concursus usque 1. Octobris a. c. cum eo indicitur, ut illam juri patronatus communitatis catholicae Martonoš obnoxiam consequi cupientes et examine prosy- nod.ili probati recursum suum patronatui inscrip­tum mihi exhibeant. Suboticae, die 19. Aug. a. 1924. Gregorius Crnković et Antonius Poosz in Zagreb die 27. Julii, Paulus Bešlić, Joanne; Giirtner et Michael Giirtner vero in Djakovo die 31. Augusti a. h. ad s. presbyteratus ordinem promoti sunt. Suboticae, die 6. Septembris a. 1924. Paulus Würz, V. Archidiaconus, parochus in Karavukovo, ad Ođžaci translatas est, Geor- gius Tittl, cooperator in Krnjaja administrator in N. Vrbas cons:ilutus est. Ignalius Czick in Karavukovo, Desiderius Koncz in Martonoš administratores interimales nominati sunt. Dr. Eduardus Hampel, cooperator in Senta I., nominatus est secretarius in Administratura Apostolién, Adalbertus Flittner, cooperator in B. Palanka vero catecheta in gymnasio Sentaensi. Cooperatores translati: .Josephus Zvekan e Subotica ad s. Teresiam ad Novisad, Franciscus Svraka e Novisad ad Suboticam ad s. Teresiam, Antonius Dobler e Subotica ad s. Teresiam ad Sombor, Antonius Bischof e Sombor ad Apatin, Josephus Percsy ex Apatin ad Suboticam ad s. Teresiam, Laurentius Égi ex Odžaci ad B. Pa- lankam, Ludovicus Varga ex St. Bečej I. ad Sentam I., Michael Horváth e Senta I. ad St. Bečej I., Marianus Beretić e Miletić ad B, Mo­nostor. Neopresbyter Gregorius Crnković qua cooperator ad Srbobran missus est. Suboticae, die 28. Aug. a. 1924. Ludovicus Budanövic Protonotarius et Administrator Apostolicus. Nr. 1911. Taxae documen­tis applicandae Nr. 1913. Extractus matri­culares pro officioso usu gratis exarandi. Nr. 1870. Obitus Adalberti Simrak. Nr. 1874. Concursus pro Karavukovo. Nr. 18G7. Concursus pro Martonoš. Nr. 1908. Ordo collatus. Nr, 1864. Mutationes per­sonales. Typis s. Antonii Suboticae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom