Bács megyei püspöki körlevelek, 1924

— 11 — Nr. 1305. ^Collectae in jti' ■vámén reaiden- íiae Eppalis SpalatoensÍ8. nasiorum vel scholarum sic. d. civilium assignent. Examen et calculus e doctrina religionis non conceduntur discipulis harum scholarum, nisi coram cathecheta ejusdem gymnasii, in quo examen subierint et ex aliis doctrinis. Caveant sacerdotes, ne propter respectum humanum cooperentur studio quorundam praefec­torum in scholis, qui doctrinam catholicae religi­onis, rejectis sacerdotibus professoribus, ad objec­tum privati characteris libenter degradare vellent. Non pertinet ad nos documenta scholarum illarum complere, ex quibus sacerdos per reductionem vel alia ratione amotus est. Subotica, die 18. Junii a. 1924. Prout ex ephemeridibus omnibus fortasse jam notum est, pervetusta residentia Eppalis Spalatoensis hieme igne est consumpta. Damnum inaestimabile est eo magis, cum ipsa residentia, etiam varias institutiones catholicas complexa sit, uti moderna typographia, bibliotheca, appa­ratus theatralis cum splendidis ornamentis sceni- cis, officia ephemeridum et operum catholicorum redigendorum et edendorum — quae omnia praeda ignis sunt facta. Charitas fraterna aeque ac etiam res San­ctae Matris Ecclesiae urgent, ut et nos aliqualiter succurramus, quare — collatis praevie cum Con- sistoriali Sede consiliis — hisce mandatur, ut col­lectae Dominica prima mensis Julii a. c. in hunc finem instituantur et ad Računarski Ured . submittantur. Suboticae, die 19. Junii a. 1923. Sacramentum Confirmationis tempore ver­nali in his paroeciis administravi: die 18. Maji in Stara Kanjiža, die 19. Maji in Oromhegyes, die 20. Maji in Nadrljan, diebus 25—26. Maji fidelibus trium paroeci­arum in Senta, die 27. inGornji Breg et in Kevi, die 28. in Tornjoš, die 1. Junii in paroecia B. M. V. ad coelos Ass. in Stari Bečej, die 2. Jun i in paroecia s. Antonii in eodem loco. die 3. Junii in Petrovoselo, die 4. in Mol, diebus 5. et 6. in Adi. Suboticae, die 19. Junii a. 1924. Pro complendo beneficio Novivrbas per denominationem dr. Antonii Szorgli administra­toris in parochum Vajskaensem vacante concursus usque 10-am Julii a. c. duraturus cum eo indici­tur, ut beneficium hoc consequi cupientes recur- cum suum huic Ordinariatui exhibeant. Pro ista administratura hac vice etiam sacerdotes examine concursuali nondum probati recurrere possunt. Subotieae, die 18. Junii a. 1924. Dr. Antonius Szorgli, administrator in Novi­vrbas parochus in Vajska nominatus est. Subotieae, die 18. Junii a. 1924. Ludovicus Budanovió Administrator Apostolicus. Typis s Antonii Subotica Nr. 1301. Administratio Sacramenti Con­firmationis. Nr. 1291. Concnrsu8 pro parochia Novi­vrbas. Nr. 1292. Mutatio perso­nalis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom