Molnár Antal: Egy raguzai kereskedőtársaság a hódolt Budán - Források Budapest közép- és kora újkori történetéhez 2. (Budapest, 2009)

Dokumentumok - I. A Bona–Bucchia társaság hitelfelvételei 1574–1591

155 Die VI. április 1596. cassum infrascriptum instrumentum cum dependentiis, quia fuit extinctum et datum creditoribus. 52. Raguza, 1584. november 16. Ragusa, 16. November 1584 DAD Debita Notariae vol. 93.fol. 218v. [Die XVI. novembris 1584.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et uti procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum eiusque bona omnia in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere heredibus quondam Pauli Gregorii de Insula Media ducatos auri mille et octuaginta intra annos tres proxime futuros sub poena etc. Tenentibus se etc. Renuntiando etc. [Margón/am Rand:] Die 19. novembris 1584. extinctum et de consensu ceterorum tutorum suprascriptorum heredum datum ser Marino Hieronymi de Bucignolo, uni ex dictis tutoribus predictorum heredum. Die 5. decembris 1584. fuit contrascriptum instrumentum extinctum regrossatum in diversa notarie charta 345. 53. Raguza, 1584. november 22. Ragusa, 22. November 1584 DAD Debita Notariae vol. 93. fol. 219r. Die XXII. novembris 1584. Ego Scipio Michaelis de Bona confiteor, quod super me et omnia bona mea obligo me dare et solvere ser Joanni Laurentii de Sorgo ducatos auri trecentos Septuaginta duos intra menses sex proxime futuros sub poena. Renuntiando. [Margón / am Rand:] Die 6. martii 1585. ser Joannes creditor suprascriptus sponte est confessus se recepisse a ser Scipione debitore suprascripto ducatos aureos quadraginta novem grossos 25 et paras 15 pro parte suprascripti instrumenti. Renuntiando. Die 13. julii 1585. mandato dominorum consulum et ad instantiam eorum et pro interessé ser Marini Andree de Sorgo Iurus riverius communis retulit se sequestrasse in manibus ser Scipionis de Bona summam contentam in contrascripto instrumento ac

Next

/
Oldalképek
Tartalom