Molnár Antal: Egy raguzai kereskedőtársaság a hódolt Budán - Források Budapest közép- és kora újkori történetéhez 2. (Budapest, 2009)

Dokumentumok - I. A Bona–Bucchia társaság hitelfelvételei 1574–1591

149 39. Raguza, 1581. április 6. Ragusa, 6. April 1581 DAD Debita Notariae vol. 93. fol. 22r. [Die VI. április 1581.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum eiusque bona omnia in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Sigismundo Francisci de Tudisio et heredibus quondam ser Marini de Tudisio ducatos auri mille intra annos duos proxime futuros sub poena etc. Tenentibus se etc. Renuntiando etc. [Margón /am Rand:] Die 18. julii 1584. ser Sigismundus et heredes creditores contrascripti sponte sunt confessi se recepisse ad computum contrascripti instrumenti a ser Scipione de Bona debitore contrascripto ducatos auri sexcentos octuaginta quatuor. Renuntiando. Die 15. martii 1585. cassum quia soluit. 40. Raguza, 1581. május 10. Ragusa, 10. Mai 1581 DAD Debita Notariae vol. 93. fol. 27v-28r. [Die X. maii 1581.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum eiusque bona omnia in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Junio Michaelis de Bona ducatos auri noningentos quadraginta septem intra annos duos proxime futuros sub poena etc. Tenente se etc. Renuntiando etc. [Margón / am Rand:] Die 16. martii 1584. ser Hieronymus alter ex filiis et heredibus quondam ser Junii creditoris contrascripti sponte portionem sibi tangentem de credito contrascripto cessit ser MichaeliS(l fratri suo presenti cum facultate exigendi, in judicio et extra comparendi, in animam iurandi et omnia alia faciendi tanquam de re propria. Renuntiando. 80 80 Előtte áthúzva: Junio. / Davor durchgestrichen: Junio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom