Molnár Antal: Egy raguzai kereskedőtársaság a hódolt Budán - Források Budapest közép- és kora újkori történetéhez 2. (Budapest, 2009)
Dokumentumok - I. A Bona–Bucchia társaság hitelfelvételei 1574–1591
147 35. Raguza, 1580. december 20. Ragusa, 20. Dezember 1580 DAD Debita Notariae vol. 92. fol. 255r. [Die XX. decembris 1580.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum et omnia eius bona in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Hieronymo Francisci de Caboga ducatos auri quadraginta sex intra annos duos proxime futuros sub poena. Renuntiando. [Margón / am Rand:] Die 20. decembris 1580. ser Hieronymus creditor contrascriptus sponte de contrascripto instrumento cessit et renuntiavit ducatos auri viginti tres ser Joanni Marini de Gondula uti heredi quondam ser Benedicti fratris sui licet absenti, cum facultate dictos ducatos auri viginti tres exigendi, in animam iurandi et alia faciendi tanquam de re sua propria ad plenum etc. 36. Raguza, 1581. január 12. Ragusa, 12. Januar 1581 DAD Debita Notariae vol. 93. fol. Jv. [Die Xll.januarii 1581.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum eiusque bona omnia in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Bartholomeo Jupani de Bona ducatos auri octingentos octuaginta tres cum uno tertio intra annos tres proxime futuros sub poena. Tenente se. Renuntiando. [Margón /am Rand:] Die 16. decembris 1582. extinctum creditori.