Molnár Antal: Egy raguzai kereskedőtársaság a hódolt Budán - Források Budapest közép- és kora újkori történetéhez 2. (Budapest, 2009)
Dokumentumok - I. A Bona–Bucchia társaság hitelfelvételei 1574–1591
133 6. Raguza, 1576. január. Ragusa, Januar 1576 DAD Debita Notariae vol. 92. fol. 2r. [...f Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum et omnia eius bona in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in libro procurationum cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Joanni Dominici de Ragnina ducatos auri duos mille intra menses triginta proxime futuros sub poena. Tenente se. Renuntiando. [Margón / am Rand:f4 [...] 1580. ser Dominicus Joannis de Ragnina sponte confessus fuit habuisse a ser Scipione Michaelis de Bona ducatos aureos quadringentos ad computum infrascripti instrumenti, cui receptioni [...] ser Lutianus Francisci de Caboga, ser [...]. Die 10. martii 1580. ser Dominicus Joannis de Ragnina heres pro 3a parte et ser Antonius Stefani de Goze, Orsatus Andree de Restis et ser Joannes Martoli de Caboga ac dictus ser Joannes uti epitropus, tutores omnes predicti heredum dicti quondam ser Joannis Dominici de Ragnina sponte fuerunt confessi se habuisse a supradicto ser Scipione de Bona debitore ducatos aureos septingentos [...] supradicti instrumenti [...]. Renuntiando. Die 13. maii 1586. ser Dominicus Joannis de Ragnina nomine suo et suorum fratrum, pro quibus se rato promisit, sponte est confessus se recepisse ad computum supradicti instrumenti a ser Scipione Michaelis de Bona debitore ducatos aureos viginti octo et grossos viginti quinque. Renuntiando. Die 19. februarii 1587. Dominicus Joannis dictus sponte est confessus se recepisse a ser Scipione de Bona ducatos aureos nonaginta ad computum supradicti instrumenti. Renuntiando. Die 6. április 1588. ser Dominicus Joannis de Ragnina pro se et fratre suo confessus fuit habuisse sub computatis instrumenti, quod ideo fuit cassum. 63 64 63 A dátum szakadás miatt hiányzik. / Das Datum fehlt wegen eines Risses. 64 A margináliák a szakadás és a pergamen kopása miatt jórészt olvashatatlanok. / Die Marginalien sind wegen eines Risses und der Abnutzung des Pergaments zumeist unleserlich.