Pest-Budai hivatali utasítások a XVIII. században - Budapest Főváros Levéltára forráskiadványai 6.(Budapest, 1974)

BUDA - (Utasítások a tanácsnak) - 2. A tanács utasítása (Erdó'dy György gróf kamaraelnök, kir. biztostól) 1737. nov. 25.

factionem praestandam debito modo compellere noverit idem magistratus. Ex quo autem Vigesimo secundo. Reverendus pater rector hujatis collegii Budensis qua superio­ris civitatis parochus, coram delegata hacce commissione regia exposuisset, urbariatus officium etiam dominicis et festivis diebus, antemeridiano quoque tempore, et quidem sub tempus concionis semper apertum esse, taliterque complures rudioris plebis homines ab audienda concione praepediantur; idcirco tum ob promovendum cultum divinum, tum excitandam rudiorem plebem, ut Deo dicatis diebus concioni intersit, per regiam hancce commissionem statui, quatenus dictum urbariatus officium a modo imposterum, tarn aestivo, quam hyemali tempore ante horam decimam nunquam apperiatur. Et cum etiam in eo posita fuisset querimonia, quod nonnullorum opifi­ciorum sodales et tyrones ejusmodi dominicis ac festivis diebus, et quidem tempore matutino, quo divinis et concioni interessé deberent, laboribus vetitis distiniantur, aut stertendo tempus devotioni dicatum in Dei contemptum prodicant, committi id eo neo-electo magistratui, ut ceharum magistros serio commoneat, quo ejusmodi abusus corrigant, sodales ac tyrones suos ad divina praenotatis diebus, cum decore et aedificatione frequentanda districtim adigant. Tandem etiam Vigesimo tertio. Moderno magistratui perquam serio injungi, quatenus universis coram se causantibus, praevie sufficienter auditis partibus, intemeratam justitiam secundum leges regni approbatasque ejusdem consuetudihes administret, ipseque praedecessorum exemplo territus caveat, ne causae ultra debitum tempus protrahan­tur, neve finitae et ad superrevisorium appellatae, ubi praesertim partes appellantes solitam eatenus taxam deposuerint, detineantur, verum eaedem ad suam competen­tiam pro superrevisione debito tempore amodo imposterum transmittantur. Et siquidem delegata haecce commissio caesareo-regia ex sibi praesentatis hisceque sub G. in speciali faciculo acclusis quaerulantium instantüs non sine cordoleo experta sit, quamdiunam partes justitiam sitientes, eamque sicuti exponeretur, per annos et annos assidue sollicitantes, illius administrationem a prioré magistratu consequi nequiverint; committi ideo neo-constituto magistratui, ut 11 ejusmodi querulantium causas quo citius assumat, revideat, easdemque juxta id, quod ordo juris et justitiae dictaverit, determinet. Et quia Vigesimo quarto. Ad matériám justitiae id quoque pertinet, ut cehae in obtentis privilegiis suis per magistratum manuteneantur, ex quo complures ejusmodi cehae, uti earundem in altero separato, hisceque sub H. adjecto fasciculo contentae que­rulosae instantiae uberius exhiberent, hac in parte lamentarentur; innui proinde antelato magistratui, quatenus revisis earundem instantüs, si et in quantum ejusce­modi privilegiatorum opificum postulata, caeteroquin in benignis privilegiis suis fundata, publicis regni constitutionibus, signanter articulis 79. 1715., 74. 1723. et 10. 1729. nee non subsecutis Suae Majestatis Sacratissimae, per excelsum consilium regium locumtenentiale civitati isti Budensi intimatis benignis resolutionibus non contrariarentur, easdem cehas penes privilegia sua fovere et contra alios manutenere noverit. Coeterum Vigesimo quinto. Siquidem occasione revisionis rationum super diurnis per priores magistratuales ex civitatis cassa levatis inventa, et coram delegata hacce 11. Ered. tévesen: et. 42

Next

/
Oldalképek
Tartalom