Pest-Budai hivatali utasítások a XVIII. században - Budapest Főváros Levéltára forráskiadványai 6.(Budapest, 1974)
PEST - (Utasítások a tanácsnak) - 27. A tanács utasítása (Szlávy Pál királyi jogügyigazgatótól) 1767. júl. 4.
et pratorum praeter nomen possessoris nihil in libro funduali reperitur, imo in locum deleti unius possessoris nominis alterius nomen substitutum deprehenditur absque eo, ut vel minimum attactum haberetur, quando, quo titulo possessorium mutatum fuerit. Hinc in futurum occasione celebrandi apud officium urbariale cambii, fassionis aut cuiuscunque translationis semper duo domini senatores adsint, coram quibus iuxta instructionem officio urbariali commissionaliter datam cambia et translationes accurate improtocolentur, iidem autem senatores improtocolationem coramisent, relationemque de tota rei gestae Serie magistratui faciant. Decimo tertio. Gravi cum iniuria aliorum contribuentium civium factum est, quod a multis retroactis annis ingentia latifundia per nonnullos absque ullo contributionis onere possessa fuerint. Quemadmodum ergo ilia per urbarii praefectum conscripta ac in quantum aedificiosa sunt, ad quadratas orgias, in quantum vero ex agris, pratis, hortis et vineis consistunt, ad iugera reducta sunt, ita in proxima repartitione sub onus contributionis assumantur, neque in futurum ullo sub praetextu (excepta neo-impopulatis ad certum tempus concedi solita libertatione) quodcunque civile possessorium a contributione substrahatur. Fundi communes nemini in posterum per magistratum donentur, nee aliter, quam per licitationem et cum praescitu communitatis vendantur. ' Decimo quarto. Adversus intolerabilia ilia scandala, quae ad publicam notitiam in suburbiis potissimum per toleratam quarumvis pessimae notae mulierum colluviem hactenus grassabantur, magistratus civicus remedium omne serio et solerter adhibeat. Cum quadrantum magistris satrapas pro visitatione suspeetarum domorum frequentius ab improviso exmittat, otiosas personas extra servitium constitutas, quaeve longioris morae honestam quampiam causam adducere et legitimare non poterunt, comprehendi et incarcerari faciat, tales etiamsi plenis probis non gravarentur, e civitate amandet, quae autem per corpus delicti aut propria fassione aut denique sufficientibus probis gravabuntur, eas promeritis poenis, reflexe ad ea, quae superius puncto 4° attaeta iam habentur, coerceat. Caeterum schedae protectionales, quarum praesidio hactenus ejusmodi personae in civitate delitescebant, commissionaliter pro futuro abrogantur. Quae enim cum fidedignis passualibus adveniunt, aut in servitiis constituuntur, protectionali scheda non indigent, aliae vero tolerari non debent. Decimo quinto. Quandoquidem aeque publice notum sit, juris civilis per hanc civitatem fundati auditores frequentius in popinis graves excessus commisisse et ad verbera cum opifieibus dominorumque servitoribus devenisse ; istud vero inde evenerit, quod juvenes absque omni delectu et signanter tales etiam, qui ex academiis et gymnasiis tanquam discoli et inemendabiles absque testimonialibus amandantur, professor juris 4 passim reeeperit. Ideo usque dum plura suo loco circa regulationem hujusce studii disposita fuerint, commissionaliter statuitur, ut memoratus juris professor auetoritate propria (exceptis tarnen e magnatum aut conspicuae nobilitatis prosapia ortis) neminem ad Studium juris reeipiat, verum teneatur juris candidatos fine exhibendarum testimonialium ad dominum judicem civitatis mittere, quo idem dominus judex eos, qui de anteaetae vitae probitate ac profectu in literis sufficiens testimonium produxerint, admittere, eos vero, qui testimonialibus carent, vel iis 4. Perghokl Lukács Pál, a pesti jogi főiskola tanára. 110