Pest-Budai hivatali utasítások a XVIII. században - Budapest Főváros Levéltára forráskiadványai 6.(Budapest, 1974)

PEST - (Utasítások a tanácsnak) - 26. A tanács utasítása (Laífert Ferdinánd báró, kir. kamarai biztostól) 1731. aug. 7.

velut juvenes et exiguam hoc in passu habentes experientiam, verum deinceps magi­stratus vel dominus judex ad hujusmodi proventuum civitatis perceptionem de gremio senatus unum denominabit commissarium, quo recusante aut legitime impedito e numero exterioris senatus bene habens et disinteressatum subjectum surrogetur; quod ipsum de olla quoque fortunae intelligendum esse; adjunctus porro ad per­ceptionem proventuum nundinalium cancellista et accessista dietim non plus, quam unum florenum nomine recompensae habeat ex ejusmodi proven tu percipiendum. Vigesimo primo. Ubi in senatu interiori quaepiam in futurum emerserit vacantia, ut si capax, idoneum, qualificatum et de civitate benemeritum subjectum ad subeun­dum senatorale officium in senatu exteriori adinventum fuerit, ejusdem ita tarnen caeteris paribus subjecti caoacis condigna habeatur reflexió. Vigesimo secundo. De officialibus rem rationariam hujus civitatis tractantibus et administrantibus, superius jam puncto nono praesentis decreti tractatum est; id nihilominus pro accuratiori jam fati magistratus observatione delegata haec commissio regio cameralis hie loci adjiciendum habuit, quatenus praedictorum officialium rationes quamprimum eidem magistratui per ratiocinantes exhibitae et praesentatae fuerint, tales eo facto ad revidendum et censurandum decern aut duodecim ad id deligendis peritis, disinteressatis, specialique juramento obstringendis civibus, in praesentia tarnen duorum deputandorum senatorum consignentur. Quibus bene ruminatis et suo modo censuratis, ut benignissimae suae Sacratissimae Majestatis resolutioni satisfiat, illas quidem quae quantum contributionale respiciunt, ad excel­sum consilium regium locumtenentiale, alias vero, de domesticis nimirum istius civitatis reditibus horumque erogationibus concinnatas ad inclytam regiam cameram Hungaricam saepe repetitus magistratus illico transmittet. Vigesimo tertio. Pupillorum tutor et curator ex proventibus pupillaribus absque speciali domini judicis vel totius magistratus indultu et expressa scripto comprehensa assignatione amodo deinceps nullás facere praesumat erogationes. Vigesimo quarto et ultimo. Delegata haec caesareo regia cameralis commissio amplissimo magistratui ac toti communitati serio injungit, una etiam paterne hortatur, ut communitas quidem amplissimo magistratui suo debitum respectum, obedientiam et paritionem, magistratus e converso communitati, qua sibi subordinatae, omnem amorem et respective honorem exhibeat, taliterque tarn in privato, quam etiam publico negotia liberae istius ac regiae civitatis, sepositis omnibus collusionibus, privatis odiis, dissensionibus et simultatibus, usque ad ulteriorem benignam caesareo regiam decisivam resolutionem et determinationem sub gravi animadversione trac­tentur. Et haec sunt, quae pro conclusione negotiorum delegata haec caesareo regia commissio eidem amplissimo magistratui et communitati pro debita observandorum observatione serio injungenda habuit. Quibus eandem commissionem ad quaevis officia promptam paratamque et bene affectam manere. Per eandem delegatam caesareo regiam cameralem commissionem. Pestini 7 ma Augusti 1731. Ferdinandus L. Baro de Laffert 104

Next

/
Oldalképek
Tartalom