Dr. Kocsis Lénárd: A Pannonhalmi Főapátsági Szent Gellért Főiskola évkönyve az 1940/1941-I tanévre
Dr. Lovas Elemér: Árpádházi Margit életrajzának írója — Marcellus.
nudo paulatim ferre consueuit. Ecce mirabile, quod tanti sanguinis nobilitas, et altitudo, adhuc tam tenera, si vestes, seu habitus de panno pretioso supra alias coevas suas fuissent, erubescebat jam illas portare. Et si quandoque cogebatur, ob reuerentiam Parentum, vel eorum aduentum, et praesentiam, squaloribus coquinae, ac pulueribus communium scopationum denigrare festinabat Gaudebat enim jam ex tunc de Insiquibus (!) humilis.... paupertatis. VI. Cum autem aetatis suae decimum ageret annum, cum multa diligentia Parentum suorum, et Fratrum Ordinis Praedicatorum, cum bona denique Sororum remanentium societate, de Claustro Vesprimiensi portata est in Claustrum, quod Parentes ejus in Insula Danubii ad honorem Dei omnipotentis, sub titulo Dei Geriitricis semperque Virginis Mariae, a primo fundamento vsque ad consummationem eius aedificaverunt, et, vt Regiam Majestatem decebat, regaliter dotauerunt. VII. Vbi, cum, facta Professione in manibus Fratris Vmberti, protunc Magistri Ordinis Praedicatorum, esset Virgo reclusa, vna cum Sororibus suis vt moris est, Claustri Sororum ordinis nostri : adeo euidenter et efficaciter in virtutibus coepit proficere, vt non solum Sorores eius sociae, vel Fratres mirarentur Ord : sed et nobiliores Matronae, et Dominae, Principum conjuges in regno, quae earn multo affectu desiderabant videre Venientesque ad eius aspectum, in eius honestis et praeclaris moribus multum aedificabantur : laudes Deo de tam tenera Virgine referentes paulatim ferre consuevit et mirabile dictu tanti sanguinis altitudo et adhuc tenera vestes habitus sui si de panno notabiliter precioso supra alias coevas suas fuissent. erubescebat portare et si quando cogebatur ob reverentiam parentum scaloribus coquine ablutionibus ollarum et ceterorum vasorum pulveribusque scopatorum denigrare festinabat et vestem, quam induebat novam, vix unquam mutabat, donee vetustate esset laniata. Gaudebat. enim iam ex tunc de insigniis humilis et beate paupertatis. 5. Cum autem etatis sue annum ageret decimum, cum multa parentum suorum et fratrum ordinis diligentia, cum bonarum sororum secum remanentium societate de claustro Vesprimiensi translata est in claustrum, quod parentes eius in insula Danubii, que ex tunc dicta est sancte Marie, nam antea Insula leporum dicebatur, in honorem Dei omnipotentis sub titulo beate semper Virginis Dei genetricis Marie a primo fundamento edificaverunt et ad consummationem usque perduxerunt regaliterque ut decebat dotaverunt. Ubi cum facta professione cum suis sororibus in manibus fratris Umberthi tunc magistri ordinis esset inclusa ut moris est claustris sororum nostro ordini incorporatarum, adeo evidenter et efficaciter cepit proficere, ut non solum sorores socie vel fratres ordinis, sed etiam nobiliores matrone et domine principum coniuges in regno, que earn multo affectu de diversis regni partibus venientes videre poterant, in eius moribus honestis edificabantur A pannonhalmi apátsági főiskola évkönyve.