Dr. Kocsis Lénárd: A Pannonhalmi Főapátsági Szent Gellért Főiskola évkönyve az 1940/1941-I tanévre
Dr. Lovas Elemér: Árpádházi Margit életrajzának írója — Marcellus.
Breviáriumi lekciók. I. Venerabilis Virgo et Soror Margarita, Deo, et ejus Sanctissimae Genitrici semper deuota, Soror extitit Ordinis Fratrum Praediatorum. Cujus vitae simplicitatem, et conuersationis synceritatem, non tarn auditam, quam visam, et certissima cognitione probatam, cunctis Christi fidelibus notificare, et scriptitare intendimus. Ex illustri igitur prosapia et Stirpe Regum Vngariae duxit ipsa Virgo Margarita originem. Cuius Pater. ... carnalis fuit Hungarorum illustris Rex Bela quartus. Avus vero eius Andreas tertius, qui fuit pater beatae Elisabet, secundum carnalem Rex autem Stephanus quintus: extitit beate Margaritae frater uterinus. Quam adhuc Mater sua (Regina) gestaret in vtero tempore Tartaricae persecutionis : pro sua liberatione et Regni pariter cum Rege marito suo quasi placationis hostiam Deo devoverunt : vt si filia nasceretur sanctimoniali vitae eam traderent atque Offerent. Nam praeter ipsam nulla unquam Stirpe Regum Ilungariae sanctimoniale est effectum (!) Nata (!) vero et ut decet prolem Regiam, sub magna diligentia enutritam in ipsa sua infantia cum multa deuotione Rex et Regina seruitio Domini nostri J esu Christi et suae genitrici gloriosae Virginis Mariae in similitudinis (!) Prophetae Samuelis perpetuo oblatam dedicauerunt. II. Quae cum esset coram Matre sua, annorum circiter duorum, patre suo cum Domino Rege Stephano ducente exercitum contra Austriam, requisita a matre sua, ipsa Margarita ad Marcellus legendája. 1. Ad honorem domini nostri Jesu Christi .... omnis honor et gloria felicis et sancte recordations Virginis margarete sororis ordinis fratrum in Regno Ungarie vitam et preclara mérita a nobis visa magis quam audita ad memóriám revocamus et corde et animo deo in sanctis eius devotarum manuum officio scripture commendamus. miracula etiam pauca de plurimis eius meritis facta... probata superaddemus. 2. Venerabilis itaque hec virgo Margareta ex illustri prosapia regum Hungarie duxit originem, cuius pater carnalis Ungarorum illustris rex Wela quartus, avus rex Andreas tertius, pater beate Elizabeth, secundum carnem frater vero uterinus rex Stephanus quintus extiterunt. Quam cum adhuc mater sua regina gestaret in utero tempore Tartarice persecutionis pro liberatione sua et regni pariter cum rege marito suo quasi piaculum quoddam si filia nasceretur, ut sanctimonialem eam facerent, devenerunt ( = devoverunt). Nam praeter ipsam nulla unquam de Stirpe regum Hungáriáé sanctimonialis fuerat effecta. 3. Natam vero et ut decet prolem regiam sub magna diligentia enutritam in ipsa sua infantia cum multa devotione servitio domini nostri Iesu Christi et eius genitricis gloriose semper virginis Mariae perpetuo in similitudinem Samuelis oblatam manciparunt Que cum esset coram matre sua annorum circiter duorum, patre suo .. . domino rege ducente exercitum contra Austriam requisita a matre sua