Dr. Zoltvány Irén: A Pannonhalmi Főapátsági Főiskola évkönyve az 1915-1916-iki tanévre

Schermann Egyed: Pótlék

PÓTLÉK 415 forsan concessis approbatis et innovatis, quibus omnibus et sin­gulis etiamsi de illis eorumque totis tenoribus speciális specifica expressa individua, non autem per clausulas generales idem im­portantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda, aut alia ali­qua exquisita forma, ad hoc servanda foret; eorum tenores ác­si de verbo ad verbum nihil penitus omisso, et forma in illis tra­dita observata, et inserti forent, eisdem praesentibus pro expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, latissime et plenis­sime et specialiter et expresse hac vice dumtaxat harum serie derogamus: ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae Absolutionis, Concessionis, Indulti, Decreti, Commissionis, Mandati et Derogationis infringere vei ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare prae­sumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit iucussurum. Dátum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae Millesimo septingentesimo vigesimo sexto, duodecimo 4 ? Kalendas Mártii, Pontificatus Nostri anno secundo. A. Giorgettus. II. Nos Prosper S. Mariae Scalaris S. R. E. Diaconus Cardinalis Caterini Sacrae Congregationis Concilii Praefectus. Omnibus quibuscumque has Nostras Testimoniales Literas inspecturis ac lecturis íidem indubiam facimus, verboque veritatis testamur: perinsignem Patriarchalem Basilicam S. Pauli Apostoli in Via Ostiensi a Magnó Imperatore Gonstantino erectam et conspi­cuis possessionibus donatam, a munificentia Romanorum Ponti­ficum, ac pietate fidelium mirifice auctam, unam esse e Cathedra­libus Romani Pontificis tamquam Patriarchae totius Occidentis, eamque concreditam esse custodiae Monachorum S. Benedicti, ut ibi die noctuque laudes Deo persolvant, ac ipsius constituant Capi­tulum, non aliter ac Gapitula Soecularia aliarum Patriarchalium Urbis. Caput vero huiusce Monasterii seu Capituli nomine ac juris­dictione Abbatis vere proprieque Nullius esse praeditum; habét enim separatum ac proprium territórium, et populum, nempe Natiani, Lepriniani, et Civitellae S. Pauli, super quibus ordinariam ac plenam jurisdictionem Episcopalem vei quasi exercuit et exercet, atque huiusmodi Dioecesis Sedi immediate subjecta

Next

/
Oldalképek
Tartalom