Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Fellner (recte Fehlner) Coloman­nus (Lambacensis), natus est in viculo Pistorf parochiae Aichkirchen prope Lam­bach die ig. Mart. 1750. Colomannus qui­dam ; ord. fratrum minorum, missionarius in Aichkirchen ingenium pueri perspiciens rudimenta delineandi eum edocuit usque­dum Lambaci in schola normali, dein Cre­mifani in gymnasio et musaeo litteris et arti musicae tempus impendit. Monaste­rium Lambacense anno 1769 ingressus re­liquit, rediit tamen anno 1772 votisque sa­cris se devovit die 1. Nov. anno 1774 pri­mamque hostiam incruentam die 6. Oct. anno 1777 obtulit. Secundo anni 1778 se­mestri magistro usus est clarissimo tunc pictore et chalcographo Martino Schmidt in oppido Stein, et anno 1779 subrectore I. de Schmuzer in c. r. artium academia Vindobonensi ingenium suum lubentissi­me annuente abbate Amando Schickmayr exercuit. Domum reversus in dies nova suae artis specimina aqua forti (iitzen) 7 acu (radiren ; kratzen), caelo (graviren ; graben) praeparavit collegitque sat numerosam pretiosamque artis chalcographicae monu­mentorum seriem, quae pie hodie quoque Lambaci conservatur et visitur. Minime artifex sibi sufficiens commercio sat amplo litterario utens in dies novo methodo incu­buit ad artem promovendam simul promp­tissimus ad alios edocendos instruendos­que. Lithographicae artis vestigia prima Monachii ;in itinere anno i8i3 deprehen­dens artem hanc primus in Austria non sine felici successu exercuit. Quamquam arti suae exercendae fuit deditissimus, in obeundis muneribus monasticis aeque fuit adprime versatus utpote archivi prae­fectus, musices director nec non ad tem­pus oeconomus. Obiit die 18. Apr. anno 1818. Edidit libellum: Kleine Kupferstichkunde. Wien, Alberti. I7g4- 8° min. igp. Nec non artis chalcographicae et lithographicae specimina numerosa elaboravit sculpsitque, secundum imagines Sandrartii sen., , Solimenii, Carachii, da Vinci, nonnulla etiam se­cundam Haubenstrickerum, Dietrichium, Maul­berschium aliosque, ast plurima ad imagines ma­gistri sui Martini Schmidt Kremsensis. In primis coluit hominum imagines in aere incidere at­que regionum conspectus rerumque naturalium. Omnium speciminum suorum seriem ipse ador­navit exstatque adhuc in monasterio Lambacensi. Laudatissima exemplaria sunt: Circumcisio D. N. I. Ch. Fol. P. K. P. sc. Viennae 1779. — La martyre de s. Coloman 177g (aqua forti). — S. Benoit, S. Placide Sandrartii. — Abschied Lud­wig XVI. — Joseph Rosa 178g. — Jacob Schmutzer 1 800. — Martin Schmidt. — Raphael Mengs. — Le cataracte de Traun. Fellner Stephanus Carolus (Sco­tensis), in Weinhaus prope Viennam in Austria natus die i5. Oct. 1848, cum bonis litteris in gymnasio ad Scotos operam na­! vasset, monasterium P>. M. V. ad Scotos ing'ressus est die 21. Sept, 1867. Emissis die i. Oct. 1871 votis sollemnibus con­summatoque in c. r. univ. Vindob. cursu theologico, sacerdotio inauguratus est die 21. lui. 1872, et die 4. Aug. eiusdem anni Deo primam hostiam obtulit incruentam. Haud ita multo post ad gymnasii profes­suram destinatus, cum die 27. Iun. 1877 tentaminibus publicis pro história naturali approbatus esset, eiusdem disciplinae pro­fessor in c. r. gymnasio ad Scotos die 18. Sept. 1878 est designatus. Typis edidit: Compendium der Naturwissenschaften an der I Schule zu Fulda im g. Jahrhundert, (i. e. Com­12

Next

/
Oldalképek
Tartalom