Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Kirche, (i. e. De ecclesiae Russo-graecae proprietatibus.) Ibid. 1813. IV. Heft. p. 124—147. III. Chronik des adeligen BenedictinerFrauenstiftes Nonnberg in Salzburg, (i. e. Conventus monialium o. s. B. Salisburgensis chronicon.) Vom Entstehen desselben bis zum Jahre 1 840 aus den Quellen bearbeitet. Salzburg. Duyle, 1841. 8°. 267 p. Praeterea scripsit per 40 annos : „Salzburger Haus- und Wirthschafts-Schreibkalender" cum commentationibus astronomicis et historicis in illis contends. Ettenauer Rom anus (Cremifanensis), antea Leopoldus, Styrus Ausseensis, die 5. Sept. 1716 natus, humanioribus litteris Cremifani, philosophicis Salisburgi eruditus, ad sollemnem votorum sponsionem 21. Nov. 1735, theologia et iurisprudentia absoluta ad s. peragenda die 1. Nov. 1741 admiss.us est. Primum principiorum, deinde philosophiae professor iure optimo „utriusque encyclopaediae vivum promptuarium et paene oraculum" dictus Leibnitzianae et Wolfianae doctrinae apudCremifanenses pater atque propagator fuit. 1 749 scholarum praefecturam gessit simulque mathesin docuit; 17öS rei granariae praefectus obiit 20. Dec. 1757. Eruditissimus vir quamquam nihil unquam typis vulgavit, magnam tamen scriptorum multitudinem reliquit: I. Philosophiae synopsis sive prolegomena philosophiae rationalis, de operationibus mentis, selecta ex metaphysica et physica, philosophia morali sive ethica. Haec uno volumine comprehensa sunt. II. De officiis hominis erga se ipsum ac iuribus cum iis connexis. III. Analysis deinonstrationum in arithmetica, item in geometria Gordonii occurrentium. IV. De praestantia atque utilitate methodi arithmeticae commentatio brevis. V. Inquisitio in veram causam mirabilis augmenti virium per machinas. VI. Quaestiones ex prolegomenis matheseos, ex arithmetica et ex geometria. VII. Arithmetica, geometria, trigonometria, mechanica, optica, catoptrica, dioptrica, in tabulas mnemonicas redactae. (Quae tabulae non confundendae sunt cum iis, quas Philippus Steinmayr Soc. I. ex primis matheseos elementis Chr. Wolfii concinnavit.) VIII. Fundamenta arithmeticae speciosae. IX. Analysis demonstrationum. Praedicta manuscripta adservantur in bibliotheca sign. P. 304—312. Fábián Ambrosi us Sigismundus (de s. Monte Pannoniae), in Bozzai com. Castrif. in Hungaria die 22. Aug. 1809 natus, s. habitu die 16. Oct. 1827 indutus, vota sollemnia die 24. Apr. i832 emisit, et absolutis in s..monte s. theologiae studiis die i3. Iul. i835 presbyter ordinatus est. Variis deinde officiis, uti oratoris a sacris in s. monte 1835/6, tum professoris Sopronii i836 — 46, Posonii 1846 —5o, professoris et oratoris a sacris in s. monte i85o —52, I852 —54 professoris ibidem, 1854 — 1859 Iaurini, 1859— 70 oratoris a sacris Sopronii laudabiliter functus, hoc anno spirituális ibidem factus est; anno demum 1878 die 9. Dec. ibidem pie in Domino obdormivit. Vir summa industria haec scripsit: I. O és uj szövetségi történet, Schmid Kristóf nyomain, (i. e. História antiqui et novi foederis.) Pozsonban. 1845. 8°. 143 p. II. A kath. egyház története és isteni tiszteletnek szelleme Hepp és Terklau után. (i. e. História ecclesiae cath. et mens ac ratio cultus divini.) Ibid. 1847. 8°. 142 p. III. A kath. egyház története, (i. e. História ecclesiae cath.) Kiadta a jó és olcsó könyv-kiadó társulat. Pesten. 1850. 8°. 214 p. «