Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Ceteras quoque artes non esse neglectas praeter alia demonstrant imagines incisae Colomanni Fellner Lambacensis, qui artem lithographicam, cum iter faciens principia eius Monachii I8I3 reperisset, primus in Austria prospéré exercuit. Memoratu denique digni sunt illi viri, qui bibliothecas in monasteriis suis disponentes et describentes, magnam litterarum cognitionem ostenderunt. Qua in re bene meriti sunt praeter Martinum Kropf Mellicensem xAlexius Habrecht et Bene­dictus Richter Raigradienses ; Norbertus Pampichler Seitenstettensis ; Godofredus Reichart Gottvicensis; nostris temporibus Flugo Schmidt Cremifanensis. In extremo prooemio, quod quam sit exig'uum, sentimus, si ea, quae filii s. Be­nedicti in imperio Austriaco-Iiungariae profecerint, animis repetimus, ut humilitati a s. ordinis conditore identidem commendatae nihil derogemus, dicere licet : Familia Benedictina „panem otiosa non comedit".

Next

/
Oldalképek
Tartalom