Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Cremifanensis ; Casimirus Moll, Lunaelacensis, qui linguis suae aetatis dabant operam I). Praeterea filii s. Benedicti carmina et epica et lyrica pangere nunquam omiserunt. Maximam vero curam in poesi scenica ponebant, propterea, quod in omnibus scholis fabulae agebantur. Magister eas docebat. Argumentum aut ex s. litteris aut ex história haustum erat. Qui plurimas fabulas docuerunt, sunt : Virgilius Kleinmayr, Garstensis ; Simon Rettenpacher, Cremifanensis ; Hermannus Sarsteiner, Lunaelacensis ; Augustinus Kendlinger, Aemilianus Pirkel ad s. Petrum Salisburgi 3). Ars musica quoque studiose culta est. Qua in arte magnam sui famam reliquerunt Marianus Gurtler, Mellicensis ; Engelbertus Göppl , Maximiiianus Kerscher, Gottvicenses ; Gabriel Fideli et Carolus Stang, Seitenstettenses ; Ildephonsus Schnepf, Godhardus Heberlein, Augustinus Gerl, Rupertus Langbartner, Cremifanenses 3). CAP. III. Magnos animorum impetus, qui medio saeculo XVIII. in imperio Habsburgensium facti erant, filii s. Benedicti tantum abest ut prohibuerint, ut complures huius ordinis sodales eos magno opere adiuverint. Studia enim litterarum, in quibus ordo antea versabatur, cum in theologiae et históriáé angustias potissimum compingerentur inde ab anno 1760 per ceteras quoque artes diffusa sunt, neque arte medica excepta erat disciplina, cui non deditus esset. Ratio et via scholastica, quae in formulis maxime versabatur, ab his temporibus abhorrebat. Iam ad disciplinam dogmaticam eiusque fontes, sacras litteras scriptaque s. Patrum, cognoscendos , studiosius intendebant mentes. Quo in genere praeter „theologiam scholasticam", quam scripsit Gallus Cartier e monasterio EttenheimMünster, ad res eius aetatis insigniores ea pertinent, quae Martinus Gerbert de Hornau, bibliothecarius et postea Abbas princeps ad s. Blasium in Nigra Silva conscripsit, quem Engelbertus Kliipfel, professor Friburgensis his verbis extollit : 4) „Vix est theologiae universalis pars aliqua, cuius institutiones non publicaverit, unde ') De scriptis eorum vide Ziegelbauer 1. c. et Friess 1. c. 2) Friess 1. c. ; Hagn I. c. ; Hist. univ. Salisb. 3) Friess 1. c. 4) Freiburger Diöcesan-Archiv VIII. P