Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Criticam ad illustrandos s. Patres , ad discutienda selecta históriáé ecclesiasticae capita, ad eruenda ex pulveribus et umbris veterum authorum monumenta aliaque eiusmodi, in quae San-Mauriani Socii tanto ecclesiae commodo tantoque cum omnium doctorum hominum applausu incumbunt, sodales sui maiorem suarum curarum ac studiorum partem in posterum traducant" I). Quod ut fieret, librum edidit, qui inscribitur: „Bibliotheca Benedicto-Mauriana seu de ortu, vitis et scriptis Benedictinorum e celeberrima congregatione s. Mauri in Gallia libri duo" 2). Hoc opus fundamentum esse voluit „Bibliothecae Benedictinae", quo omnes omnium terrarum atque temporum scriptores ordinis continerentur. Eodem consilio 1769 litteras ad monasteria Germaniae, Bohemiae, Moraviae, Helvetiae, Galliae, Italiae dedit. At non reperiebat socios, quos speraverat. Propterea una cum Hieronymo fratre suo, qui et ipse in monasterio Mellicensi habitum regulärem sumpserat, omnia fere Austriae, Salisburgi, Bohemiae monasteria adiit eorumque tabularia et bibliothecas maximo cum fructu perscrutatus est. Ex his itineribus prodiit: „Thesaurus anecdotorum novissimus seu veterum monumentorum praecipue ecclesiasticorum ex Germanicis potissimum bibliothecis adornata collectio recentissima" 3). Hoc libro, quo d'Acheri et Marteni sociorum ordinis Gallicorum laudes adsecutus est, cum multa históriáé monumenta tum varia scripta complexus est Alcuini Masentii de Aquileia, Paschasii Radberti, Notkeri Sangallensis, Gerberti (Silvestri II.) Gerhohi de Reichersberg-, Alani de Insulis, abbatum Godefridi, Irimberti, Engelberti Admontensium, Henrici de Hassia aliorumque scriptorum. Eodem loco habetur aliud Bernardi opus : „Bibliotheca ascetica, antiquo-nova, hoc est collectio veterum quorumdam et recentiorum opusculorum asceticorum, quae hucusque in variis m. s. codicibus et bibliothecis delituerunt", qui liber est de scriptis, quae ad intellegendam medii aevi artem asceticam et mysticam plurimum conferunt 4). Non solum autem theologiae, sed etiam históriáé illa aetate filii s. Benedicti operam dederunt. Atque non tam opinionum antiquitus acceptarum vel piarum fabularum, quam ipsorum fontium ratio est habita, qui ex bibliothecarum et tabulariorum tenebris in lucem protracti sunt. Qua in re fama virorum saeculo XVII. *) Ziegelbauer 1. c. IV. 2) Typis confectus Augustae Vindelicorum et Graecii 1716 in 8°. 3) Editus est Augustae Vindelicorum, torn. I —III. 1 72 1 ; torn. IV. 1723; torn. V. 1728; tom. VI. qui idem „Codex diplomatico-historico-epistolaris" inscribitur, 1729. 4) Sunt tomi XII, quorum duo ultimi post obitum Bernardi 1735 XI. 1 740 XII. publici iuris facti sunt.