Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Can-Vero *), Ioannes Caramuel de Lobkowiz 2), vir clarissimus, Franciscus de Castillo Calderon, Martinus Zettlitz, abbates Emautini Montserratenses 3) ; Guntherus Iacob et Zdilaus de Berka ad s. Nicolaum Pragae ; Georgius Klembt s), Placidus Spacilius 6), Coelestinus Avlet 7) , Franciscus Asman , Benno Branőavsky 8) , Antonius Pirmus 9), Nepomucenus Haan , Thaddaeus Khinel , Procopius Knopp , Richardus Schaller, Paulus Harlacher, Raigradienses I O). In archiabbatia quoque Montis Pannoniae monachi, quoad in rebus adversis, quibus saeculis XVI. et XVII. monasterium est vexatum, fieri poterat, ad disciplinam theologicam incubuerunt ; qua in re magnis laudibus efferuntur Aegydius archiabbas (169g —1708), quo praesule primum post complura saecula Studium theologiae in mona­sterio esse tractatum commemoratur, Benedictus II. (1722—1768) et monachi Aman­dus Haasz, Michael Wolfart, Dionysius Kuti 1 1), Chrysostomus Nourk I 2). Optime vero de disciplina theologica meritus est Bernardus Pez , monachus Mellicensis, quem Mabillonium Austriacum recte adpellant T3). „Voluit hic doctissimus vir, ut, postquam philosophiae ac theologiae scholasticae sat libatum fuerit, ad sacram r) Scriptor „Orphei sacri et Coloni Benedicto-Seraphici" (anno 1700 et 1693) et „Tedae regalis", Ziegelbauer 1. c. 2) Ioannes Caramuel a nobilissima gente de Lobkowitz oriundus primum monachus Cister­ciensis ordinis, deinde abbas Benedictinorum Montserratensium Vindobonensium tum Emautii Pra­gensis et vicarius generalis archiepiscopi Pragensis, vir miri ingenii neque ullius doctrinae expers obiit 1682 episcopus Vigevitanus. Scripta in Visch, Bibliotheca scriptorum ordinis Cisterciens. Werner 1. c. 3) Ziegelbauer 1. c. III. et IV. 4) Ziegelbauer 1. c. III. et IV. 5) Obiit 1679. Vitam et scripta insignia refert Dudik 1. c. II. 6) Obiit in monasterio Braunaviensi 1701. Opera eius adservantur in bibliotheca Braunensi. Cf. Dudik 1. c. II. 7) Obiit 1683. Praepositus Raigradiensis meritissimus. Dudik 1. c. II. 8) Praepositus Raigradiensis obiit 1709. 9) Praepositus Raigradiensis obiit 1744. I O) Opera monachorum Raigradiensium a P. Dudik enumerata adservantur in bibliotheca eiusdem monasterii. ") Abbas s. Margarethae de Béla „sui temporis theologorum oraculum". Czinar 1. c. I 2) Czinar 1. c. I. x3) Bernardus Pez, Ibsae, Austriae inferioris oppido, die 22. Febr. 1683 natus, absolutis humanitatis studiis vix 16 annos natus ingressus est monasterium Mellicense, in quo anno sequenti emissis votis sollemnibus 1708 sacerdotio est inauguratus. Obiit die 27. Mart. 1735.

Next

/
Oldalképek
Tartalom