Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

plures disputationes : ut „Phlebotomiam", „de positione seu applicatione ventosarum", „nomina morborum" *) scripsit. Maiore studio monachi sermonum genera amplexi sunt. Sermonis Graeci et Hebraici peritissimi celebrantur exeunte saeculo XV. Wolfgangus de Styra et Leo­nardus Felddorf monachi Mellicenses, quorum posterior summaria ex Seneca, Sym­macho, Guintiliano, Aristotele, Hippocrate facta reliquit et vocabularium Latino­Germanicum conscripsisse putatur 2). Ex numero eorum, qui in carminibus sacris scribendis versabantur, nominandi sunt Petrus de Rosenheim prior Mellicensis et Leonardus Peuger, loco equestri ortus, eiusdem monasterii frater conversus 3). Quorum ille sermone Latino, sermone Ger­mano hic carmina composuit. Cantui quoque chorali artique musicae moribus in monasteriis emendatis diligentior cura adhibebatur ; qua de re scripsisse memorantur Conradus de Obernburg 4) Abbas et Conradus Norimbergensis, monachus Mellicensis s). CAP. II. Cum tempestates, quae doctrina Lutherana in multis monasteriis commotae erant, cecidissent, iam pristinum litterarum Studium redire coepit. Quod Studium in plurimis monasteriis Germanicis academia Salisburgensi, aima matre Benedictinorum, excitatum est, in qua viri ingeniosi ex monasteriis singulis delecti non solum doce­bant iuvenes, sed etiam clericis, qui doctrinae theologicae vacabant, velut semina in­serebant, quae paullo post in cellis quietis uberes tulerunt fructus. Saeculo quoque XVII. et initio saeculi XVIII. filii s. Benedicti praeprimis disciplinae theologicae et historicae operam dederunt. Disciplina theologica pro ratione, quam academia Salisburgensis sequebatur, theologia scholastica et ius ecclesiasticum continebatur 6). Theologiam scholasticam praecedebat cursus schola­sticae philosophiae. Doctrinae fundamentum sententiae s. Thomae erant. Easdem *) Ziegelbauer 1. c. III. ; Kropf 1. c. 2) Kropf 1. c. 3) Kropf 1. c. 4) Ziegelbauer 1. c. III. 5) Kropf 1. c. Ab eo scripta est „Reductio gradualis in Introitibus, Antiphonis, Kyrie eleison, Gloria, Sequentiis, Offertoriis, Communionibus". 6) Werner, Geschichte der katholischen Theologie.

Next

/
Oldalképek
Tartalom