Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

(Kyrie eleison) conscripsit, „gleichsam als Vorbereitung für den Kampf, zu dem er sich gegürtet", ut ait Dr. Beda Dudik, ordinis sodalis et rerum gestarum explicator. Ioannes enim ad id, quod Hussii asseculae interrog-averant : „Utrum credi possit in Papam?" acri cum ingenio et magna eruditione respondit. Propterea ad concilium Constantiense missus intrepide fortiterque una cum aliis catholicis theologis ex Bohemia arcessitis Hussii opinionibus restitit. Qua re Hussitae 'ulciscendi cupiditate incensi monasterium eius conflagrarunt. Ioannes in monasterium Raigradiense effugit ibique 1486 mortuus est. Ex scriptis eius exstant : „Sermones de laudibus B. M. V." et „tractatus de popularibus consuetudinibus, quae communiter observantur in festo navitatis Domini Nostri Iesu Christi" I). Praeter Ioannem praestanti doctrina in vetusto monasterio Bfevnoviensi, antequam destrue­retur, enituerunt Andreas Trebonaeus et Ales (Albertus) monachi 2). Diruta archi­abbatia (1420) 3) Marcus 1433 „tractatum de sacramentis cum exemplis et naturalibus figuris atque dogmatibus philosophorum" et Wenzeslaus de Chwaletic in monasterio Raigradiensi, quo effugerat, „tractatum de passione et resurrectione D. N. Iesu Christi" edidit 4). Diligentem curam in disciplinarum theologicarum cognitione etiam in multis Hungáriáé monasteriis praecipue in archiabbatia Montis Pannoniae positam esse non est quod moneamus, etiamsi propter multas depopulationes, quibus tot Hungáriáé monasteria eorumque bibliothecae conflagrata sunt, scriptorum nomina proferre non possumus. Atque in Poloniae monasteriis et praecipue Tinicensi, cum multos in ea venisse Francogallicos monachos annales référant, quibus etiam tum cum mona­steriis patriis necessitudo et commercium intercedebat, disciplinas theologicas floruisse conicimus. Praeter Studium disciplinarum theologicarum filii s. Benedicti iam diu in rebus gestis explicandis curam et diligentiam adhibebant 5), et qui erant in imperio Austriaco, non superabantur a fratribus in ceteris Europae regnis, sed „magistrae vitae" pro viribus se tradebant. Praecipue huic studio certamina saeculo XI. inter imperatorem *) Dudik, Raigern 1. c. I. 2) Dudik 1. c. I. 3) Cum monasterio, quod per 295 annos desertuin erat, etiam bibliotheca deleta est. Hinc non mirum, si tam pauca horum monachorum monumenta ad nostram pervenerunt memóriám. 4) Dudik 1. c. I. 5) In parte historica posuimus non solum históriám rerum a populis gestarum et mona­steriorum, sed etiam Vitas et Legendás et dissertationes ad históriám sacram spectantes.

Next

/
Oldalképek
Tartalom