Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

de vita eius edidit 1). In arte statuas fingendi saeculo quinto decimo cum laude nomi­natur fráter conversus Ioannes Lentner in monasterio ad Scotos Vindobonensi, qui cum nonnullos annos (1436—i43g) extra coenobium vitám egisset, poenitentia perculsus rediit et arte sua deum coluit et celebravit 2). Ab Hertweigo fratre converso mona­sterii Cremifanensis narrat, qui scripsit 'annales, „omnes fenestras monasterii vitris pulchrius decoratas" 3) et de Reginhardo abbate Sazaviensi commémorant libri an­nales: „fuit non ignarus artis et omnis, quae ex vitro fieri sólet, compositions" 4). Fuisse etiam, qui architecturae peritissimi essent, satis comprobant libri annales monasteriorum et magnificae ecclesiae tot saeculis non destructae. Iam ab antiquis temporibus etiam arti musicae diligentissima cura adhibita est in ecclesiis ordinis nostri. Quin etiam cantus choralis maxima pars erat cultus divini, qualem s. Benedicti filii agebant. Apud omnes quidem praecepta primaria, quae magnus Papa Gregorius I. (090—604) instituerai, valebant, inter singulos vero haud raro magna dissensio intercedebat, id quod factum erat in monasteriis Cremifanensi et Admontensi. Saeculo tertio decimo demum cantus choralis in Germanicis et Austriacis monasteriis expletus magisque aequatus est, cum iidem „cantores" saepe plurium monasteriorum monachos erudirent et docerent. Optime meritus est de arte musica et cantu Fridericus de Aich, abbas Cremi­fanensis, a quo annalium scriptor narrat „introductum esse usum artis musicae" s). In Bohemia s. Adalbertus animum intendit in colendum cantum et in Hungaria exer­cebant eum praecipue monachi Montis Panoniae 6). Iam vero ipsa ars scribendi pingendique animos excitavit ad doctrinarum Studium. In his disciplina theologica, uti par est, principem locum obtinet. Quod theologia usque ad saeculum quartum decimum comprehendit, non multum erat et in cognoscendis s. scripturis versabatur, operibus s. Patrum, normis, regulis, canonibus, divino officio, ceremoniis ad cultum divinum rite peragendum pertinentibus. Disciplina dogmatica et morális libellis: „de fide, de symbolo, de vitiis et peccatis, de decern praeceptis" concepta erat ac libris asceticis tradebatur aut „Summa de poenitentia" *) Vita b. Thiemonis. 2) Hauswirt, Geschichte des Schottenklosters in Wien. Ab Lentnero illa magnifica b. Mariae statua in ara B. M. V. ecclesiae claustralis conlocata originem accepisse creditur. 3) Loserth, Geschichtsquellen von Kremsmünster. 4) Annales Sazaviens. s) Hagn, Wirken der Benedictiner-Abtei Kremsmünster. 6) Ziegelbauer 1. c. I.

Next

/
Oldalképek
Tartalom