Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Möns Apostolorum in Bohemia, Ossiacense, s. Arnoldi, alia. Parochiae XIII. maxime et sequente saeculo litteris papalibus et episcopalibus monasteriis hac lege adiunctae sunt, ut abbates essent parochi primarii atque administrationem parochiae cuiusque transferrent in presbyterum saecularem, qui episcopo dioecesis praesentatus ab eo „curam animarum" acciperet; reditus essent monasteriorum, quae vicariis victum dignitati eorum aptum praeberent r). Cum inter monasteria, quorum erat parochiarum patronatus, et vicarios parochiarum lites ortae essent saepe acerrimae et ordini sacerdotali perniciosae, atque in ipsis monasteriis Benedictinorum Austriacis longe plurimi dignitate sacerdotali essent ornati, abbates, qui beneficio papali usum pontificalium obtinuerant cum potestate paramenia quaeque in parochiis ad monasteria adiunctis ad usum sacrum necessaria essent, benedicendi 2), implorata gratia papali impetrarunt, ut ad ordinis presbyteros deferrent munera parochialia. Quod cum XIII. et XIV. raro factum esset 3) ; postea in tam frequentem usum venit, ut saeculo XVI. ineunte omnes fere parochiarum vicarii essent ex ipso ordine. Cum in Bohemia bella Hussitarum exarsissent multaeque ex reformatione, quam vocant, turbae ortae essent, in Hungaria domesticis discordiis Osmanorumque incursionibus et dominatione omnium rerum perturbatio facta esset, deletis plurimis monasteriis 4) Benedictini in his terris multum a cura animarum impediti sunt. *) „Statuimus eciam, ut in parochiálibus ecclesiis, que ad vestrum monasterium pertinent, presbyteros eligatis et episcopo praesentetis ; qui si idonei fuerint et canonice reprobari non poterunt, episcopus animarum curam iis committat, ut de animarum cura episcopo respondeant, vobis autem pro temporalibus debitam servitutem exhibeant." Bulla Papae Innocentis IV. ad abbatem Pricherum s. Petri Salisburgi. Eius modi bullae ceteris monasteriis procedente tempore datae sunt. 2) lus pontificalium concessum est : saec. X. monasterio Brevnoviensi (ut perhibent, a Papa Ioanne XV. a. 993), idem confirmatum est a Papa Urbano IV. a. 1265; XII. Mellicensi, s. Pauli ; XIII. s. Petri, Admontensi, Cremifanensi, s. Lamberti, Scotorum Vindobonensium ; XIV. Cladrubiensi, Gottvicensi, Wilimovensi, Emausiensi, ceteris Bohemiae monasteriis; XV. Lunaelacensi, Ossiacensi, s. Arnoldi, Garstensi, Glunicensi, Mariae-Montano, s. Georgii prope Ficht, Michaelburano ; XVI.Seitenstettensi, Altenburgensi, Mariacellensi, Lambacensi. Archiabbates Montis Pannoniae propter necessitudinem monasterii Montecassinensis antiquitus eodem iure usi sunt. 3) Non potest probari, in Germanico-Austriacis terris ante medium saeculum XIII. parochias monasteriales a parochis Benedictinis administratas esse; de Bohemia non desunt testimonia, ut Ioannes episcopus Pragensis omnes fructus et proventus ecclesiarum parochialium in Brzyst, Luboc, Swrkin monasterio Brevnoviensi committit eique administrationem harum ecclesiarum cum cura animarum tradit cf. chronicon Brevnoviene, Frind 1. c. II, Dudik 1. c. I, Czinar 1. c. I. 4) Cf. pars I.