Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

non solum de causis privatis sed etiam publicis et capitalibus iudicabat. In eius potestate erat docentium discentiumque omnis copia, academicus accensus, typo­graphus, librarius, nec non amplificata universitate atque ex laicorum quoque numero professoribus accitis horum uxores, liberi, famuli famulaeque. Nulli magi­stratui ius erat comprehendere civem academicum, nisi „in flagranti", et sic quoque penes rectorem erat de reo iudicium. Provocare licebat a rectore ad academicum senatum, professorum universitatem, inde ad archiepiscopum. Insignia rectoris erant mitella holoserica instar abbatum atque sceptrum, quod in pompis praeferebatur. Dignitate proximi erant prorector et procancellarius, cuius erat tueri iura et privi­légia universitatis atque in facultatibus, quae très erant, licentiatos renuntiare, et decani. Très facultates habebant sua quaeque statuta suamque arcam nummariam, philosophicae et theologicae communis erat arca, ex qua sumptus sollemnibus agendis suppeditabantur. Vitae erat summa alacritas atque hilaritas. Interdum in amplis Aulae spatiis magno audientium concursu de rebus diversissimis publicae disputationes institue­bantur, in quibus non solum magna doctrinae vis sed etiam summa cura ac diligentia apparebat. Nam, ut ait historiographus universitatis, „nicht ideenloses Brotstudium war die Aufgabe, sondern es galt der hehren Wissenschaft als solcher". Adiumento erat discendi cupidis bibliotheca magna librorum copia ornata, rerum naturalium atque instrumentorum physicorum collectio uberrima. Quantum fuerit studiorum certamen, inprimis ex magno eorum numero intelligitur, qui intra centum annos (1618 —1718) gradus academicos assecuti sunt. Sunt enim in albo, quod exacto hoc spatio primum simul atque ultimum editum est 0862 baccalaureatus, 2452 magisteria, 179 doctoratus I). Cum summa lloreret litterarum fama „Alma mater Benedictinorum Salis­burgensis", magna erat auditorum celebritas. Non solum a Benedictinorum fere omnibus monasteriis, quae erant in Germania, Austria, Bohemia, Hungaria, sed etiam aliorum ordinum clerici, ut Augustinorum, Cisterciensium, Praemonstratensium, in hanc convenerunt universitatem. Magnus etiam nobilium erat numerus, nec desunt in matriculis theologicae et iuridicae facultatis nomina illustrissima, ut Attems, Auers­perg, Batthyani, Brandis, Bissingen, Cobenzl, Colalto, Colloredo, Coronini, Dietrich­l) Longum est, enumerare eorum nomina, qui litterarum fama enituerant. E monasteriis extra fines imperii Austriaci sitis hi erant: Coelestinus Sfondrati Sangallensis , qui postea cardi­nalis factus est, Bernardus Stuart, s. lacobi Ratisbonensis, vir in rebus mathematicis et archi­tectonicis peritissimus, Corbinianus Thomas Elchingensis, alii.

Next

/
Oldalképek
Tartalom