Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Omnium vero clarissima cum saeculo XV. tum proxima aetate fuit „Scola s. Petri Salisburgensis", in qua non solum „Principia", sed etiam „Septem liberales artes" docebantur. Imprimis abbate Petro (1436— 1466) scholae theologicae et philo­sophicae habebantur, in quibus Piatonis, Apollonii, Pythagorae scripta explica­bantur. Accedebat extremo saeculo XV. iuris disciplina, in qua Fr. Simplicius et Fr. Chilianus Dietricher enituerunt. Schola separata erat a monasterio eique prae­erat rector, qui in interna et in superioribus classibus externae scholae docebat nec nisi abbati rationem reddebat. Ei adiuncti erant praeceptores vel adstantes, cantor, qui artem musicam docebat, locatus, qui puerorum convictui praeerat. Incipiebant scholae tempore aestivo mane quinta, hiberno sexta hora *). Etiam Admontii et s. Pauli monachi de rebus scholasticis bene meriti erant. S. Pauli convictus erat puerorum nobilium 2). Ut in Alpicis Imperii Austriaci regionibus, ita et in Bohemia, Moravia, Silesia florebant res scholasticae atque insignis erat Benedictinorum opera. Cuius rei quam­quam nulla litterarum testimonia nisi extremi demum saeculi XIII. afferri posse videntur, tamen alia multa et magna sunt argumenta, quibus tollatur dubitatio. Cum enim omnes ab antiquissimo tempore Benedictini summum ponerent Studium in pueris educandis et erudiendis, tum vero s. Adalbertus, qui Benedictinos in Bohemiam in­troduxit, id egit, ut scholis aperiendis et iuventute a teneris annis praeceptis Chri­stianis imbuenda in natione semibarbara, quae Christianam religionem amplexa paganos ritus nollet dimittere, Christianam vitam fundaret atque stabiliret^). Nec Benedictini, nisi ipsi pueris erudiendis sibique conformandis, ex quibus idoneam subolem adop­tarent, sibi providissent, permanere poterant. Cumque antiquissimo tempore magna esset istis in regionibus opinio de Benedictinis docendi peritissimis, etiam discipulos non defuisse apparet 4). Neque illud praetereundum est, praeposituris , ubi primum conditae sunt, scholas additas esse, ut de Braunavia, praepositura Brevnoviensi, litterae constant; non enim veri simile est, praeposituras habuisse scholas, vetera monasteria non habuisse. Recte igitur Bohemiae rerum scriptores statuerunt, in maioribus Bene­dictinorum monasteriis, ut in monasterio Brevnoviensi, Opatovicensi, Ostrovensi, *) Prennsteiner 1. c. 2) Ankershofen II. 2. 3) Matauschek, Geschichte des Gymnasiums von Braunau. 4) Dudik 1. c. I.

Next

/
Oldalképek
Tartalom