Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

s. Blasii et Hirsaugiensis magnam obtinuerant gratiam et auctoritatem apud prin­cipes Austriacos. Omnibus enim monasteriis eo tempore conditis addebantur scholae, quarum celeberrimae erant saeculo duodecimo Gottvicensis et Admontensis. Utraque in interiorem et exteriorem *) divisa magno discipulorum numero frequentabatur, illa iam Hartmanno abbate (1093—1114) sat magna fruebatur gloria 2). Etiam in mona­sterio Mellicensi 3) ; Seitenstadiensi 4), Garstensi s) , Sanpaulensi 6) , s. Lamberti célébrés erant scholae. Nec minore industria Vetera monasteria pueris erudiendis curam impendere denuo coeperunt. Imprimis schola s. Petri Salisburgi magnam assecuta est laudem, quod opera et studio Titonis abbatis et Gebhardi archiepiscopi (1060—1088) Aristo­telis scripta legebantur, quibus Gebhardus eruditissimus Parisiis habebatur. Scholam exteriorem fuisse et interiorem apparet, cum in necrologiis saepissime legantur voca­bula scholares et ludi rectores, i. e. scholae laicae magistri ?). Cremifani, ubi item duplex erat schola, Alramus I. abbas (1093—1120), optime de scholis meritus erat, ut merito a Mariano Pachmayr, historiographo illius monasterii , „auctor seu resti­tutor literarii ludi nominetur 8). Etiam Lambaci, Lunaelaci, Michaelburani 9), Augiae, clarae erant scholae, quarum ultima imprimis regibus Rudolpho I. eiusque filio Alberto I. (1273 —i3o8) magna fruebatur fama 1 0), nec non s. Lamberti, Millstattii, s. Arnoldi, Ossiaci. In hoc, quod ultimo loco diximus, monasterio maxime Slavici presbyteri instituebantur, ut Slovenos praeceptis fidei Christianae imbuerent T I). Etiam *) Schola Admontensis exterior extra monasterii muros erat in aedificio altissimo turris instar exstructo, cf. Wegmayr, Topographie des Admontthales. 2) Liber traditt. Gottvicensis in Fontes rer. Austr. VIII. 3) In Necrologio Mellicensi (apud Fez, Script, rer. Austr. II.) complures scolares et sco­lastici nominantur. Ad res scholasticas reformandas accitus est 1199 scholasticus Adeloldus Bambergensis, qui vota sollemnia emisit. Keiblinger 1. c. 4) Hönigl, Geschichte des Gymnasiums zu Seitenstetten. s) Friess, Geschichte von Garsten. Fx vita b. Bertholdi complura afferri possunt argumenta. 6) Abbate Conrado I. (1222—1237) primum invenitur huius scholae vestigium. Nec non e Sifridi de Alpibus donatione monasterii s. Pauli, cui fratrem „ad litteras discendas" tradidit, scholam ibi exstitisse intelligitur. Ankershofen II. 7) Prennsteiner, Geschichte des Gymnasiums zu Salzburg. 8) Pachmayr, Series abbatum et religiosorum Crem. 9) In his monasteriis scholas fuisse patet ex libris traditionum horum monasteriorum. I O) Bergmann 1. c. ") Hohenauer, Kirchengeschichte von Kärnten.

Next

/
Oldalképek
Tartalom