Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Tuberi *), Mattseone, cum ne id quidem certis argumentis probari possit, eas ipsas exstitisse. Neque tamen dubium videtur esse, quin ineunte saeculo nono in his quoque monasteriis scholae fuerint, cum ex capitulari Caroli Magni 2) in unoquoque monasterio scholam esse oporteret, in qua pueri discerent psalmos, notas musicas, cantum, fastos sacros, grammaticam 3). Verum est igitur, quod scribit Schwarzius: „Man kann eigentlich in jeder Benedictiner-Abtei eine Schule annehmen, wenngleich in mancher nur zu Zeiten und in wenigen Gegenständen unterrichtet wurde und bei weitem nicht alle den Namen einer Schule erhielten" Docebantur, ut in capitulari Caroli Magni, quod supra dictum est, legimus „Septem liberales artes" in trivium et quadrivium divisae. Trivium continebat grammaticam (a qua praemissa leg'endi scribendique arte coepit institutio), rhetoricam, dialecticam ; quadrivium vel quadruplum geometriám, arithmeticam — computandi artem digitis docebant, atque abaco utebantur, tabula arena conspersa — astronomiam, musicam. Docendi ratio plerumque haec erat, ut voce explicarentur, quae erant tradenda, cumque rari essent libri, nec nisi magno pretio constarent, pueros permulta oportebat versibus fere composita magistris dictantibus excipere atque singulis diebus singulas particulas memoriae mandare s). Libri, qui in usu erant, ex parte erant iidem, qui in Romanorum scholis fuerant, ut Satyricon Marciani Minei Felicis Capellae, quod circa a. 470 editum plus mille annos manserat, grammaticae Donati, Prisciani 6), Dindimi et Hugoccionis, „de Septem artibus" Cassiodori, „ars dictandi" vel „de institutione divinarum litterarum" Boethii, Etymologia Isidori episcopi Hispalensis, Beda Venerabiiis, Euclydes, alii. Summa detrimenta, quae monasteria ex Hungarorum incursionibus ceperant, eadem in scholas redundarunt, ut una relinqueretur Salisburgi ad s. Petrum, quae altera dimidia parte saeculi decimi per Chunibertum Sangallensem, Sindfritum aliosque claros doctores denuo effloruit. Secuta est laetior aetas, ex quo congregatio *) Bergmann 1. c. 2) Lex a . 78g apud Pertz, Monum. Germ. Leg. 3) Theiner, Geschichte der geistlichen Bildungsanstalten. Schwarz, Erziehungslehre I. s) Mayr, Geschichte der geistigen Cultur. 6) «Die besten die wir an Grammaticâ hân, daz was Donatus und Prisciân : Aristarchus man von rehte sol vnder die besten zehlen wol." (Thomasin von Zirclaria.)