Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Omnia ordinis domicilia, maxime vero monasterium Mariae Cellense in Austria inferiore, Lambacense, Lunaelacense in Austria superiore, s. Petri et Michaelburanum in Salisburgo, monasterium Admontense in Stiria *), ex his turbis calamitatem acce­perunt. Tristior vero morum perversitas erat exinde orta. Effrenata enim huius saeculi licentia etiam monasteriorum portas perfregerat, omnia miscuerat, morum in­tegritatem pessum dederat. Quae calamitas ne longius extenderetur, tandem Sum­morum Pontificum Providentia cautum est. Innocentius III., magnus Pontifex, con­stitué, ut comitia ordinis a Cisterciensibus primum habita a reliquis quoque congre­gationibus celebrarentur. Tertio quoque anno monasteriorum, qui sui iuris essent, abbatiarum, prioratuum praesides convenirent et de disciplina instituta ad omnes pertinentia proponerent. Hoc institutum ab Honorio III. et Gregorio IX. ita auctum est, ut comitia quotannis haberentur. Idem per synodum dioecesanam Vindobo­nensem anni 1267 Benedictinis archiducatus Austriaci inculcatum est; quamquam prima comitia ordinis 1274 demum Salisburgi habita sunt, cum Fridericus archi­epiâcopus Salisburgensis in concilio provinciali, anno praecedente habito, auctoritate concilii Lugdunensis commotus, ut instituta Innocentii III. tandem servarentur, im­perasset 2). Quo facilius instauratio ordinis fieret, Benedictus XII. bulla „Surami­magistri dignatio" data ante diem XII Calendas Iulias anni i336 totum ordinem in provincias divisit aliaque ad disciplinam pertinentia decrevit 3). His igitur sedis apostolicae decretis, quae in pluribus conciliis provincialibus Salisburgi habitis pro temporum et locorum diversitate saepius commutabantur, effectum est, ut ordo novas caperet vires, et laetos uberesque fructus praecipue in terris Alpinis imperii Austriaci ferret. Magna praedia propter rerum confusionem vastata et deserta denuo coli coepta sunt. Ubique in fundis et possessionibus eius ecclesiae et oratoria aedificata sunt, ex quibus paullatim parochiae prodibant. Ita plus ducenta oppida et fora nunc opulenta a Benedictinis originem ducunt 4). Haec incrementa, quae ordo in terris Alpinis seculo decimo tertio ceperat, cum beneficiis et immunitatibus , quae a summis pontificibus, episcopis, regibus, J) Plura in Friess Studien. Monachi Admontenses, cum praedia eorum ita devastata essent, ut fame et inopia premerentur, ex solo patrio Salisburgum demigrare coacti sunt, ubi a fratribus s. Petri, quamvis et ipsi perturbatione civili premerentur, benigne excipiebantur. Wichner, Admont II. 2) De instauratione ordinis confer opus spissum Schmiederii Lambacensis : Die Benedictiner Ordensreform im XIII. und XIV. Jahrhundert. 3) Cherubini, Bullarium magnum I. 1 79. 4) Friess 1. c. et históriás singulorum monasteriorum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom