Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

b. Mariae de Pankota, abbatia de Magócs, s. Martini de Vaska, s. crucis iuxta Granum, b. Mariae in Campo, b. Mariae de Ivány, b. Mariae de Rakony, b. Mariae de Gagy, b. Mariae de Zebegény, b. Mariae de Tereske, s. spiritus de Hrabkó, s. Gabrielis de Mezötelegd, s. Petri Apostoli de Petúr, s. Margarethae de Bela, b. Mariae de Poroscló, s. spiritus de Bath-Monostor, natae regin'ae Angelorum de Peczöly, b. Mariae de Monostor, b. Mariae de Ból, s. Ioannis Baptistae de Iánosi, abbatia de Graab, abbatia de Zek *). Neque Benedictini Hungarici officio suo defuerunt. Silvas exstirpabant, loca deserta colebant, opera rustica exercebant. Recte igitur Hungarorum scriptor recens : Mindent a mit birunk, inquit, szellemben és iparban a pannonhalmi iskolától birjuk, mely mindkettőnek bölcsője volt 2). Propterea etiam reges exemplum s. Stephani eiusque patris Geysae secuti ordinem maximeque Montem Pannoniae incunabula quasi eius studio et gratia ad­iuvabant ; cuius abbas iam per Stephanum Sanctum omnium privilegiorum et gratia­rum a sede apostolica particeps factus est, quibus Cassinensis florebat. In quibus illud locum principem obtinet, quo abbati iuris dictio ordinaria spirituális in posses­sionibus ad monasterium pertinentibus concessa est 3). CAP. III. Vigor, quem ordo aetate, de qua supra disputatum est, in finibus imperii Austriaci ostenderat, ne hoc quidem tempore languerat; etiam tum in monasteriis religio Christiana et artes litteraeque colebantur atque aliis tradebantur. Qua in re magno opere adiuvabantur ab ordinibus novis, in quibus Cistercienses a filiis s. Be­nedicti oriundi et Praemonstratenses a s. Norberto instituti honestum certamen cum ordine antiquo inibant. Male vero in terris Alpinis imperii Austriaci ordini accidit propterea, quod tum certamina inter Staufos et pontifices Romanos exorta erant et in Germania legitimo imperio carente omnia divina humanaque iura permiscebantur. *) Czinar 1. c. I. 2) Szöllőssy: Az osztrák-magyar Monarchia összes szerzetes-rendeinek történeti és statisz­tikai rajza, I. 3) Czinar 1. c. I.

Next

/
Oldalképek
Tartalom