Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

in Stiria, s. Pauli 1), Milstatium 2), Arnoldsteinium^) in Carinthia, Fiechtumt), Mariae­montanum5) ; Tridentum 6) in Tiroli. Ut nova ita etiam Vetera monasteria munere sibi delato diligenter fungebantur. Velut monachi Salisburgenses Friderici archiepiscopi (958— 990) beneficio florere coe­perunt. Hic magnus vir, postquam in domum paene desertam novos incolas induxit, dignitate abbatiali ab episcopali, quae ex tempore s. Ruperti coniunctae erant, sepa­rata Titonem praepositum ecclesiae suae cathedralis fratribus praefecit. Atque ita antiqua haec stirps ordinis brevi tempore tanta incrementa cepit, ut cum Tito abbas e vita excederet (ioo5), monachi non minus quadraginta unus essent, in quibus mens et vis s. Benedicti spirabat. Hac mente imbuti fratres tempóra turbulenta, quae in rixis inter ecclesiam et impérium concitatis propter fidem summo pontifici a Geb­hardo et Thiemone archiepiscopis servatam — hic enim antea abbas ad s. Petrum fuerat, — Salisburgo ingruebant, fortiter et constanter pertulerunt. Thiemo abbas, cum Bertholdo, qui archiepiscopatum sibi arrogabat, fidem promittere detrectaret, et cum suis monachis constanter causam Gebhardi legitimi praesulis patria pulsi seque­retur, Hirsaugiam confugere coactus est, ubi societatem coniunctionemque, quae inter hoc et s. Petri monasterium erat, renovavit. Similiter, cum Gebhardo mortuo ipse archiepiscopus creatus esset, fideliter rebus ecclesiae studebat neque aut vinculis aut comminatione mortis a constantia sua deterrebatur. Eandem animi magnitudinem etiam monachi prae se ferebant ?). *) Monasterium Sanpaulense ab Engelberto II. comité de Spannheim conditum primos monachos ab Hirsaugia accepit per beatum Guilielmum abbatem, qui Wezilonem cum duodecim monachis 1091 eo misit. 2) Milstatium Salvatori mundi consecratum ab Arbone comité Palatino Bavariae 11oo cir­citer conditum est. Primos incolas ex monasterio Altahensi­Inferiore accepisse dicitur. Ankers­hofen, Geschichte von Kärnten, II. 2. 3) Arnoldsteinium s. Georgio dedicatum 1107 ab Ottone episcopo Bambergensi conditum est. Primi monachi ex monasterio s. Michaelis Bambergensi venisse dicuntur. Ankershofen 1. c. 4) Fichtum aut mons s. Georgii conditum est a Reginberto episcopo Brixensi, qui eremitas per montem s. Georgii dispersos in unum corpus coniunxit eisque approbatione 1 138 Roma secuta regulám s. Benedicti praescripsit. 1706 hoc monasterium quater igne deletum in vico Ficht aedificatum est. Staffier, Das deutsche Tirol und Vorarlberg, I. s) Monasterium Mariaemontanum 1090 ab Eberhardo de Tarasp Schulsii in Unterengadin conditum est. 6) Hoc monasterium s. Laurentio dedicatum iam saeculo septimo (?) ortum esse dicitur. 7) Chronicon novissimum monast. s. Petri Salisburgensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom