Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

DE ORDINIS EXORDI IS, INCREM ENTIS, F ATIS. CAP. i. Si latissimum campum históriáé peragramus, vix tristius quidquam reperire possumus quam tempus illud, quo res Romanae quondam tanto opere florentes ad interitum vergere coeperunt. Roma,, urbs superba, cuius sub iugo totus fere orbis terrarum g'emuerat, fracta et prostrata iacebat. Barbarus pede duro conculcavit se­des veteres cultus atque humanitatis, manu forti occidit incolas inopes. Quod vates divino spiritu incitatus cecinerat: „Palatia deserta sunt, multitudo urbis relicta est, turres et munimenta facta sunt speluncae, gaudium bestiis" (Isaias 02, 14) tum in imperio Romano eventum habere videbatur. Quas res adeo turbatas religio Christiana modo componere poterat. Et eas in ordinem redeg'it adiutore eo, qui Apostolis dixerat: „Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi". Viri Christiani soli Deo servire cupientes ad gentes barbaras pervaserunt contempto quovis periculo Christum crucifixum prae­dicaverunt, suarum manuum labore suoque exemplo homines agrestes ad humanita­tem et virtutem finxerunt. Quo in numero imprimis filii illius viri sancti sunt, qui condens ordinem, cui illud patris sui „ora et labora" semper ante oculos obversa­batur, pro nomine suo benedictionem adtulit mundo. Atque in monasterio Montis Cassinensis, ubi patriarcha monachorum occiden­talium auream suam regulám scripsit, quae recte „monumentum non satis admiran­dum sapientiae Christianae" nominatur, initium fuit operae salutaris, quae brevi ad orientem occidentem, septemtriones meridiem pertinebat. Etiam in illis terris , quae hodie imperio dementi Habsburgensium parent ordo incrementa cepit et auxilio divino et protegente summo pontifice adolevit et Hae sunt: Austria supra et infra Annesim, Salisburgum, Stiria, Carinthia, Carnia, Goritia, Gradisca, Istria, Tergestum, Tirolis, Vorarlbergium, Bohemia, Moravia, Silesia, Ungaria,

Next

/
Oldalképek
Tartalom