Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

tréma unctione inunctus assistentibus con­fratribus ad meliorem pátriám abierit. Epi­taphium eius haec habet verba: „Vir nitidi ingenii, litteris humanis apprime excul­tus, sub quo monasterium 1807 a régim. Bavar. eiectis monachis expilatum fuit. Ipse aerumnis confectus obiit." Reliquit manuscriptum magna cum in­dustria collectum, cui titulus: Die Aebte des Benedictiner-Stiftes Marien­berg in Tirol. (i. e. Series abbatum monasterii Mariaemontani o. s. B.) In chronologischer Ord­nung, nebst einigen merkwürdigeren Begeben­heiten. 1799. Ms. 24 p. in folio. In bibliotheca monast. adserv. Zöhrer Pius Carolus (Scotensis), Langenlois in Austria die 16. Aug. i85o natus, cum gymnasii studia apud patres piarum scholarum Cremisae absolvisset, die 21. Sept. 1869 ad Scotos Viennae s. ha­bitu indutus, sollemniterque professus est die 28. Sept. 1873. Emenso s. theologiae in univ. Vindob. cursu celebratisque die 2. Aug. 1874 s. primitiis, lauream theologi­cam obtenturus anno 1877 conscripsit clis­sertationem : De ortu , statu et meritis congregationis Cluniacensis. Ms. Fol. Adserv. in arch, facult. theol. Vindob. Zsoldos Franciscus Xaverius (de s. Monte Pannoniae), Papae com. Vesz­prém. in Hungaria die 9. Dec. 1743 natus, vota sollemnia die 21. Dec. 1763 emisit et die 20. Maii 1770 presbyter ordinatus est. 1802—1804 provisor domus in s. monte, 1804 —10 administrator parochiae in Var­sány, 1810—12 spirituális ins. monte, 1812 —i8i3 superior Papae, ex eo iterum spiri­tuális in s. monte usque ad annum 1819, quo anno die 12. Dec. vita decessit. Scripsit : I. A töredelmes szívű bűnösökért siránkozó és az ő híven tisztelő fiait és leányait vigasztaló szűz Máriának magasztalása, mellyet a kis-dö­mölki sz. templomban 1780-ik esztendőben élő nyelvvel hirdetett t. Zsoldos Xaver. (Laus B. M. V.) Sopronban. 1781. Sziesz Jósef J. által. 2°. 19 p. II. Preces quotidianae ad B. Virginem Mariam Thaumaturgam Dömölkiensem. Iaurini. Streibig. 1781. 4 0. 8 p. III. Compendium theologiae christianae dog­matico-moralis pro examine ad audiendas con­fessiones. 1778. Ms. Adserv. in bibl. centrali in s. monte. 4 0. 102 p. IV. Collectio iucundorum, utilium cet. Xav. Zsoldos, i tomus minores tum Xaverii Zsoldos, tum aliorum dissertationes, orationes, carmina cet. continens. Adserv. ibidem. Zuber Martinus (Murensis), natus Solodori in Helvetia 17270t professus 17 49, fuit parochus Buenzensis 1756—60. Obiit die 10. Aug. 1780. Ex seriptis eius superest: Obeliscus anonymo Murensi sacer, ex actis suis gestis Tschudianis ineditis e codice Angelo­montano manuscripto combinatis et aliis quorun­dum monumentis vel ineditis ex manuscripto Heremi B. V. codice vel editis eorum qui de rebus helveticis seripsere et demum ex eodem Angelo­inontano codice manuscripto eorum occasione fideliter transsumptis, iussu et dispositione illustr. et rev. S. R. I. prineipis abbatis Bonaventurae II. in perpetuum illius fidei et auetoritatis monumen­tum erectus. 1777. Fol. in 8 partes divisus, ultra 600 p. in archiv. Argov. Zusner Romanus (Ossiacensis). Natus 19. Apr. anno 17 19 ignoto Carinthiae loco, die Ii. Iul. 1739 in monasterio Carin­thiae Ossiacensi vota sollemnia nuncupa­vit, anno 1748 in univ. Salisburgensi pro­fessoris philosophiae theoreticae , quam vocant, munus suscepit, anno scholastico 1750 exeunte in monasterium reversus, die

Next

/
Oldalképek
Tartalom