Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
servierunt. Uti édita i83o história universal^ quae in plurimis institutis philosophieis et universitatibus pro manuali praelectionum adoptata est, sibi in orbe litterario nomen et honorem comparavit, ita dicta topographia statistico-historice elucubrata Moraviae, aeternum sibi posuit monumentum. Finito anno scholastico 1842 Wolny etiam a professura históriáé universalis absolutus est; 22 annos exantlavit qua professor, honori monasterii et auditorum omnigenae utilitati intentus. Intenderat insuper topographiam ecclesiasticam Moraviae typis edere, accepte hunc in finem facultate e tabulis Moraviae et registratura gubernii notitias excerpendi; quae acta quum difficulter ad monasterium admitterentur, Brunae per tempus in nostra residentia degerat. Incipiente anno 1843 iterata vice totam peragravit Moraviam, in urbibus praecipuis diutius commorans ad eruendos ex archivis ibidem existentibus novos fontes pro novo vastae eruditionis opere, quod moliebatur : „topographia ecclesiastical Est haec vero tabularium seu thesaurarium históriáé Moravicae comprehendens in 8 tomis silvam rerum historicarum, et vere mirabilis numerus litterarum ibi contentarum. Sic ex. gr. Wolny seribit 19. Iul. 1849 abbati Kremsirio, se 5ooo regesta archivi, quod ibi est, excerpsisse et in archivo capituli Olomucensis i56o litteras pertractasse ; unde etiam munificentia archiepiscopi cardinalis de Somerau-Beckh, quibus opushabebat, Raigradium ei mittebantur. Comparatis omnibus domum se contulit 1847, munere subprioris domus et officio magistri novitiorum insignitus. Factus iam i. Iul. 1847 membrum ad honores societatis históriáé Karinthiae, sequenti 26. Ian. 1848 denominatur a sua caesarea maiestate membrum correspondens classis philosophicae historicae caes. reg. academiae scientiarum Viennae (diploma ddto. 3i. Dec. 1852), et 14. lui. 1849 facultas philosophica universitatis Pragensis, exaetis centum lustris natalium suorum, eundem artium liberalium et philosophiae doctorem renuntiavit. Quum post obitum archivarii Boczek status Moravici eodem anno relictam huius viri collectionem historicam comparare intendissent, Gregorium membrum commissionis aestimationis fecerunt, quod munus honorificum Wolny, aliter nimis occupatus, deprecatus est. Anno 1800 28. Febr. Wolny eligitur membrum sectionis historico-statisticae Brunae, sequenti sedulo perlustrat archivum terrae Moravicae ibidem et incipiente anno i855, non obstantibus laboribus officii sui domestici, „topographiam ecclesiasticam" publici iuris fecit. Totum opus in duas dioeceses partitus, singulis annis perinde uno tomo edito, 1864 ad felicem et peroptatum finem perduxit, cui, a duobus fratribus iunioribus suffultus, i860 indicem generalem adiunxit. Quam aeeeptum opus hoc omnibus, tum eruditis, tum magistratibus civilibus aeque ac ecclesiasticis fuerit, praemia lionorifica declarant Gregorio undique collata. Anno 1854 26. Nov. consiliarius titularis episcopi Brunensis fit; duobus post 2. Mart. i856 ordine equestri Francisci Iosephi I. sollemniter decoratur, qua occasione eius quondam diseipulus Dr. Allé, nomine omnium, praeclara „Oda" Latina ei congratulabatur ; i85g obtinet mandatum membri correspondents archivi Moravici; i860 demum fit membrum commissionis ad examen instituendum de operibus edendis occasione 66