Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

XXIII. Kurze Bemerkungen über alle Sonn­und Festtags-Episteln und Evangelien des ganzen (ahres, aus dem Französischen eines Ungenann­ten vom Jahre 1 737 übersetzt, (i.e. Notata quae­dam de epistulis et evangeliis totius anni.) Ms. 4 0. 120 folia. Ibid. XXIV. Heiliger Kreuzweg, oder Betrach­tung des Leidens und Todes Jesu Christi in vier­zehn Stationen, (i. e. De via s. crucis meditatio­nes.) Ms. 8°. 17 folia. In bibliotheca Mellicensi. Wolf A mandus (Gott vicensis), natus in Kammern Austriae die 4. Ian. 1786 sollemnem professionem emisit die 6. Ian. 1807 et primum sacrum obtulit die i5. Aug-. 1808. Primum cateclieta scholae claustraüs ;mox theologiae dogmaticae pro­fessor, clericorum praefectus et subprior est institutes, quae officia post duos annos negotiis oeconomi, culinae et cellae vina­riae praefecti permutare debuit. Pedis fractione inhabilis ad gerendám oecono­miam redditus munere oeconomi se ab­dicavit et culinae cellaeque vinariae prae­fuit usque ad mortem die 17. Apr. 1804. Eius est: Diarium de anno 1805, publicatum sub titulo: Kurze Schilderung des Benehmens der französischen Truppen während ihres Einrückens und längeren Aufenthaltes in den Gegenden von Güttweig im Jahre 1805. Kinzl, Chronik der Städte Krems und Stein. 1869. 33 I p. Wolfarth Robertus (Mellicen­sis), Mellicii in Austria die 20. Nov. anni 1674 natus, 8. Sept. 1690 vota sollemnia emisit et die 6. Ian. 1701 sacerdotio initia­tus est. Foris ab anno 1702 in variis pa­roeciis commoda et utilitates familiae sibi traditae procurans, praecipue in Wedden­dorf, cuius aedificium novum egregie cu­ravit, et in praefectura Leesdorfensi ab anno 1722 primae notae oeconomus rem familiarem diviti penu locupletavit. Has sollicitudines dum desideranter petenti an­no 1747 deponere licuit, domi cum Maria pedibus domini continua oscula tulit. Senex cum iunioribus et astris matutinis quotidie laudavit dominum, donec annorum suorum 78 labore fractus g'angraena confectus die i3. Nov. 1702 animam egit. Innovavit die 29. Iun. 1746 s. professionem, et 6. Ian. 1701 sacerdotium suum, Scripsit: I. Labor pius, id est, extractus ex rotulis dd. confoederatorum nostrorum Mellicensium mis­sis, continens varia pietatis exercitia et actus heroicos, in quibus se exercebant Patres et an­tecessores nostri. Rr, ac venerab. P. Roberti Wolfarth prof. Mellic. p. t. senio professi et sa­cerdotis iubilati. Ms. Fol. 396 p. cum indice. Ad­servatur in bibliotheca Mellicensi. De hoc opere in registro prioratus die 27. Oct. 1750 sequentia legimus : Ad non mediocre solatium meum detulit mihi ad prioratum opus suum, cui titulus: „Labor pius" r, P. Robertus venerabilis senior professus iubilaeus, vir septuaginta septem annorum, valde vegetus, et quotidie chorum frequentans. Collegit illud ex rotulis ultra ter millenis et septingentis, et quod mirum, confecit hoc opus a mense Fe­bruarii huius anni usque in mensem Octobris. Dabit illud ad gratiosam manum reverendissimi, ubi in festo Epiphaniae futuri anni primitias se­cundas, Deo propitio, sollemniter celebrabit. Penes hunc suum pium laborem insuper adtulit Synonyma diversae mortis, P. priori, rotulas con­fratrum emissuro perutile opus. II. Catalogus virorum eruditorum ex ordine s. P. Benedicti, ordine alphabetico conscripta a P. Roberto Mellicensi. Anno 1752. Ms. Fol. 6g p. et index. In bibliotheca Mellicensi. Wolfsgruber Coelestinus Ioan­nes (Scotens is), Neukirchen prope Gmunden in Austria sup. die 14. Maii 1848 natus, cum gymnasii studia ad Scotos Vin­dobonae coluisset, ibidem die 21. Sept. 186g indutus vota sollemnia emisit die 28. Sept. 1873. Emenso s. theologiae in univ. Vindob.

Next

/
Oldalképek
Tartalom