Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
pace rector magnificus almae universitatis Viennensis renuntiatus est. Quo honore cum summa dignitate perfungens adeo domestica non neglexit, ut in eorum curatione et administratione nihil diligentiae praetermitteret omnesque vigilantissimi abbatis partes domi strenue expleret. Pro tantis meritis ab augustissimo imperatore 26. Febr. 1814 collato ei munere directoris studii theologici et referentis apud supremam aulicam studiorum commissionem simul consiliarius regiminis Austriae inferioris nominatus est ; neque ita multo post inclyta facultas theologica ultro s. theologiae doctorum albo inseruit elapsoque quadriennio 18 18 iterum rector em magnificum universitatis salutavit. Quo magistratu priusquam se abdicasset, die 20. Apr. 1819, aulicus consiliarius designatus est. Verumtamen, dum multa foris agebat, domi totus vivens consilium et cej3it et executus est novi e fundamentis monasterii exstruendi; quod vel ipsi augustissimo imperátori adeo non ingratum opus visum erat, ut permiserit filioFerdinandoV. Hung'ariae regi lapidem ponere primarium 6. Maii 1 83 1. Quo opere nondum ad fastigium perducto sacris mysteriis rite munitus et confirmatus diem supremum confecit 1 7. Nov. 1 83 1 anno aetatis 73 ; ordinis 56, professionis et sacerdotii 49. Abbas monasterio praefuit annos quattuor et vig'inti, menses quinque. Typis edidit conciones occ.: I. Von der Freude des Menschenfreundes über die Versorgungsanstalt der armen Bürger Wiens. Viennae, 1805. II. Die Versorgung der Armen im Bürgerspitale, eine Nachahmung von Gottes Menschenerziehung. Viennae, 1806. Werl Vi ncentius (Gottvicensis), natus die 10. Apr. 18 10 in Grafendorf Austriae, s. habitu indutus die 26. Oct. 1828, vota sollemnia emisit die 17. Mart. i833 et primum sacrum Deo obtulit die i5. Aug. i833. Per duos annos curati officio domi fungebatur dein theologiam dogmaticam per undecim annos tradidit, inter quod annorum spatium multum laborabat in bibliotheca. Die 14. Iun. 1846 administrationem aulae Gottvicensis Viennae suscepit et 1 84 7 et iterum i852 abbatiam Szalavariensem in Hungaria administrandam petiit et 1858 curam animarum in Mauer gessit usque i860, quo anno domum reversus est. Obdormivit in Domino die 5. Dec. 1861. I. Manuscripten-Catalog der Stiftsbibliothek Göttweig. (i. e. Catalogus codicuin manuscriptorum bibliothecae Gottvicensis.) III tom. Ms. in bibl. Gottv. II. Die typographischen Incunabeln der Stiltsbibliothek Göttweig. (i. e. Incunabula typographica bibliothecae Gottv.) I tom. Ms. in bibl. Gottv. III. Verzeichniss der Aldinen und Ausgaben verschiedener Werke von 1494—1592. (i. e. Ca; talogus operum editionis Aldinae et aliarum inde ab anno 1494—1592.) I tom. Ms. in bibl. Gottv. IV. Catalog der Kupferstiche und Holzschnitte des Stiftes Göttweig. (i. e. Catalogus imaginum aere et ligno excusarum monasterii Gottv.) II tom. Ms. Weymayr Thassilo (Admontensis), natione Styrus e Zeiring, 21. Mart. 1825 natus studiis ludenburgi et Graecii summa cum laude absolutis, monasterium Admontense petens 4. Iun. 1848 vota emisit sollemnia et 6. Aug. 1 848 stetit ad altare, cum a rev. dom. archiepiscopo Salisburgensi Friderico in sacerdotem esset ordinatus. Totam vitam iuventuti studiosae dedicans, primum in coenobio pueros can-