Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

t aegrotans praecordiis conceptam mortem 1 iam continebat; Deo vero propitio sanus factus post absolutum primum triennium professurae suae theologicae humillime 1761 praeposito Bonaventurae supplica­bat, ut hanc, quam per très annos de man­dato confratribus praelegerat, theologiam publicae disputationi exponere valeret. Dictam quoque theologiam per modum thesium expositam praeposito submittit et paternae adprobationi subicit, ut si ni­hil in ea contra fidem, contra bonos mores et contra sanam rationem reperiretur, ty­pis etiam dari posset. Et ita factum est. In praemium meritorum tunc praeses con­ferentiarum cum clericis constitutus fuit una cum P. Ferdinando. Anno 1764 Maii i5. praepositus Bonaventura vitam finivit et 10. Iulii novae electionis actus incepit praeside domino visitatore abbate Brevno­viensi Friederico. Candidati positi fuere P.Wenceslaus ; Othmarus Friedericus; om­nia pacifice transierunt, et electus fuit a 1 5 conventualibus ex 18 Othmarus prae­positus Raigradiensis, qui homagio prae­stito Olomucii apud episcopum i3. Iul., et 24. post audientiam apud augustissimam imperatricem et depositum fidelitatis iura­mentum apud ministros nec non supremum cancellariae comitem de Chotek Viennae, mense sequenti 24. in diëta Brunensi fuerat introductus, et statim deputatus pro com­missariis. 14. Octobris Othmarus praepo­situs in ecclesia collegiata ad s. Mauritium Cremsirii per episcopum Olomucensem sol­lemniter fuerat benedictus, et abhinc per­longi eius regiminis fata nobis breviter veniunt referenda. Anno regiminis primo statim praelaturam in hodiernum restituit statum et suppellectili elegantiori locu­1 pletavit. Sequenti sacellum ibidem con­struxit sollemniter benedictum; fundamen­ta iacta augendae et exstruendae eccle­siae s. Crucis in oppido Raigrad, ecclesiae et turris DomaSoviensis tectum renovatum, amicabilis compositio propter quosdam agros cum Rossicensibus et Aichhornensi­bus inita, res equaria prospéré aucta est. Anno 1766 et sequentibus duobus lustris ecclesia monasterialis ruinae iteratis vici­bus terrae motu 1760 propinqua ad in­tegrum reparatur aeque ac bibliotheca, quam variis novis acquisitionibus summo­pere locupletavit Othmarus literarum sum­mus fautor. Cum ab aula caesarea anno 1767 rescriptum emanasset, quo dominia tenebantur subditis domos, ubi habitarent, vendere, monasterium nostrum primum fere in Moravia fuit, quod subditos suos a Servitute liberos declarans, domos ipsis hereditarias tradidit. Ecclesia s. Crucis die 3. Maii h. a. a praeposito benedicitur et ab episcopo Olomucensi parochialis in perpe­tuum declaratur. Anno 1768 molainOstro­vacic parum proficua cassatur, et paulo post capitulo generali Bfevnovii celebrato praepositus noster adest, in quo statuta prima vice in unum redacta fuere. Se­quenti tribunalis Brunensis secretarius de 1 Hakl omnem suam substantiam nobis ce­dit, ex qua varia ecclesiae utensilia paran­tur, villa in Hluboky exstruitur, 1772 vinea in Rybeëovic in loco prius inculto et saxo­so magna pecunia plantatur, cuius rei pa­rochus Seelovicensis Ioannes Krátky le­gato suo praebuit occasionem. Item anno 1 771 erigitur pharmacopoea in monasterio, quae autem 1801 fratribus misericordiae Brunensibus vendita est. Sacellum post incendium in pago Opatowic denuo erec-

Next

/
Oldalképek
Tartalom