Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

quorum primus inde ab anno 1799— 1818 fuit instructor et magister arte et scientia ea excelluit ; ut fama per exteras regiones 1 longe lateque celebratus fuerit et scientiae huius amantes et studiosi e peregrinis re­gionibus frequentes ad eum venirent, rao­dum eius cum surdis et mutis agendi cogni­turi. Accidit, ut Berolinum veniens ibique institutum Surdo-mutorum invisens, cum surdo-mutis ipse quoque agere incipiens eorum laetissimum applausum et assensum adeo excitaverit, ut is, qui instituto prae­erat ad eum accesserit quaerens et dicens: Ipsum certe dominum Stoehr Pragensem esse? Quod ille vultu arridens adprobavit. j Strahl Rupertus (Brevnoveno­Braunensis), Bohemus Litomericensis, natus 17. Apr. 1733, sacram professionem emisit Braunae 1751 die 3. Ian., ac 16. Oct. 1757 sacerdos ordinatus est. Egit in insti­tuto theologico monasterii professorem theologiae morum, postea munere funge­batur subprioris Braunae, Policii et Bfev­novii, ac tandem Braunae prior fuit con­stitutus. Vitae terminum attigit i8o3 die 14. Nov. Scripsit: Digestum de sacris ritibus in augustissimo missae sacriflcio observandis. Ms. in 4 0. Volu­mina 6, quae in bibliotheca abbatiae Braunavien­sis adservantur. Sign. B. I. 2. Strasser Gabriel I. (Cremifanen­si s), antea Georgius, Austriacus Steinba­censis, natus i5. Febr. 1702, studia huma­nitatis et philosophica in gymnasio et ly­ceo Cremifanensi percurrit, expleto tiro­cinii anno eadem, qua natus est, die 1776 sollemnem votorum regularium professio­nem edidit et insequentis anni die 7. Sept. sollemnitatem millenarii Cremifanensis no­vus ad aram sacerdos adstans auspicatus est. Primis sacerdotii annis catecheta in schola normali, deinde classium gramma­ticalium et humanitatis in gymnasio Cre­mifanensi professor, postea linguam Grae­cam una cum mathematica docuit, anno i8o3 archivarius monasterii constitutus an­tiquissimas monasterii tabulas in ordinem curatiorem redegit, per annos íiliquot simul bibliothecarius, ultimo vitae biennio rei culinariae praefectus obiit die 6. Apr. 1814. Edidit librum : Kremsmünster aus seinen Jahrbüchern, (i. e. Cremifanum ex annalibus suis.) 1. Th. 8°. Steyr, Greis. 1809. 346 p. (Alia exemplaria annum 1810 habent.) Alteram operis partem scriptis perfec­tam auctorem ipsum igni tradidisse constans in­ter Cremifanenses traditio est. Strasser Gabriel II. (Cremifanen­sis), Austriacus Waldzellensis, die i3.Febr. anni 1823 natus, frequentatis cum laude scholis Cremifanensibus s. habitu die 11. Sept. 1844 indutus theologiae studia in ly­ceo Linciensi absolvit, emissisque die i3. Iun. 1848 votis sollemnibus die 20. inse­quentis mensis eiusdem anni sacerdotio initiatus est. 1 848—60 adiunctus astronomi, 1860 —73 astronomus ; deinde observatorii astronomie!, meteorologici et magnetici director, 1802— 78 simul mathematicae et physicae in gymnasio professor; c. r. aurea cum corona cruce pro suis meritis insig­nitus. Scripta eius sunt sequentia: I. Kegelschnittslinien nach den wichtigsten Methoden mit Rücksicht der geschichtlichen Ent­wickelung. (i. e. Dissertatio de sectionibus coni­cis.) Gymnasialprogramm 1863. Linz, Druck von J. Feichtingers Erben. 4 0. 69 p. Verlag der Di­rection. II. Sternschnuppenbeobachtungen, (i. e. Ob­servationes traiectionum stellarum.) Abgedruckt 59*

Next

/
Oldalképek
Tartalom