Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

carmen Latinum'elegiacum inscriptum: Valedictio monti Bezdëzensi, quod carmen in eius história Emautina descriptum adservatur. Non satis adumbrari potest, quam co­piosa, at vero etiam quam exquisita inde­fessus Cechner in scriptis suis exegerit. Omnia, quae scripsit, volumina brevi in conspectu poni facile nequeunt. Quoad eius fieri potest, omissis plurimis, res quae­dam in exemplum subiciuntur: Enarrat mérita et elogia ordinis Benedic­tini in Bohemia. Habet históriám et elogia primorum sex Benedictinorum episcoporum Pragensium et ar­chiepiscopi Zoubek de Bilenberg, Benedictini. Enumerat omnes congregationes Benedic­tinas. Omnes miraculosas et gratiosas imagines sanctas apud Benedictinos enarrat. Ordo Benedictinus quot habeat thauma­turgos. Habet catalogum scriptorum et doctorum ordinis s. Benedicti. Enumerat imperatores, reges, reginas or­dinem s. Benedicti professos, principissas ordi­nem hunc ingressas. Habet catalogum summorum pontificum, sanctorum apostolorum, sanctorum martyrum ordinis nostri. Habet suinmarium indulgentiarum crucum s. patris Benedicti. Habet et recensei academias, quas rexerunt Benedictini. Recenset omnia monasteria ordinis s. Bene­dicti, quando, ubi et a quo fundata? Dat fusam notitiam celeberrimi montis Ser­rati in Hispania. Narrat de origine cultus beatiss. virginis Montserratensis in Germania. Habet históriám separati Viennensis montis Serrati a Pragensi et prioratus Viennensis in abbatiam elevati. Recenset omnia opera novem classium a celeberrimo per orbem noto secundo abbate Montserratensi Emautino Ioanne Caramuele de Lobkovic édita. Omnia opera doctissimi quarti Montserra­tensis Emautini abbatis Didaci a Canvero , sub quo archiépiscopales typographia erat in mona­sterio Emautino. Enumerat opera Veremundi Proche, egregii scriptoris Emautini altero proxime anno ante an­num I 750 mortui. Consignavit omnes gratias exhibitas a Matre divina in monte Mariano Bezdéz. Habet omnia elogia poetica, adgratulationes, anagrammata abbatibus Emautinis facta; ipse quoque elogia praestantissima fecit. Habet históriám IX pseudo-abbatum com­mendatoriorum in monasterio Emautino tempore hussitarum. Habet históriám XVIII administratorum con­sistorii utraquistarum in monasterio Emautino­Slovanensi. Habet bullas romanorum pontificum: Ioannis VIII. dantis licentiam Bohemis lingua Slavica sacras missas et officia divina persolvendi. Ioannis XIII. hoc privilégium revocantis. Clementis VI. ad preces imperatoris Ca­roli IV. licentiam hanc iterum indulgentis, ut in Emaus omnia officia divina lingua Slavica per­solvantur. Alexandri VII. dispensantis a perpetuo ie­iunio in Emaus, remanente nomine strictioris ob­servantiae Montserratensis. Clementis X. super indulgentias monasterii et creantis III. Montserratensem Emautinum ab­batem Antonium de Sotto Maiorem episcopum suffraganeum Pragensis archiepiscopi Matthaei Zoubek de Bilenberg ex ordine s. Benedicti. Innocentii XIII. dantis indulgentias altari privilegiato animarum defunctorum in ecclesia Emautina. Describit coronationes regum Bohemiae a Ioanne Luxemburgensi usque ad Iosephuin II., cuius coronatio non fuit. Habet diplomata imperatorum et regum a Carolo IV. usque ad Mariam Theresiam. Adfert adlocutionem summi pontificis Pii VI. ad imperatorem Iosephuin II.

Next

/
Oldalképek
Tartalom