Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
De hoc opere ephemerides citatae: 6. Ian. 1 751. Ante mensam obtulit reverendissimo domino opus suum „Labor pius" secundo neomysta Robertus Wollfart, et reverendissimi domini nepos ex sorore, Ioannes Kimmerling ante mensam peroravit ut poëta carmina, quae composuit R. P. Beda, rhetoricae ac poëseos professor, cui ille in tesseram gratitudinis dedit duos aureos, iuveni peroranti imperialem ac alumnis, qui periochas hospitibus distribuebant, quartuor Marianos. XI. Ecloga Seladon, in optatissimo adventu eminentissimi et celsissimi principis S. R. E. cardinalis Christophori de Migazzi Waal et Sonnenthurn etc. etc. archiepiscopi Viennensis et perpetui administratoris ecclesiae Vaciensis, sac. caes. reg. et apost. mai. consiliarii actualis intimi etc. etc. In exempto coenobio Mellicensi ord. s. P. Benedicti decantata die 1. lui. anno 1772. Fol. Ms. in bibliotheca Mellicensi. — De hoc ecloga ephemerides Mellicenses: 29. Iun. 1772. Venit archiepiscopus Viennensis Migazzius. Sub vesperam ecloga in eius honorem a bibliothecae custode facta et a P. musurgo Roberto musicis notis expedita in scenam dabatur, quae perendie quoque altera die agebatur. Auetor est Beda Schuster. I. lui. 1772. Sub prandio rursus musica, vesperi autem operetta seu ecloga musica in honorem eminentissimi domini de Migazzi, composita a R. P. Beda, et ad numéros musicos redacta a R. P. regente chori, qua mirifice videbatur delectari, sicut sub prandio dum Fr. Romanum tuba canentem audisset, iussit ad se. vocari, petiitque a praesule nostro, ut liceat mensae assidere, promisit fratri, ab se ordinandum, instititque, ut a novitiatu liberatus curae P. prioris subdatur. XII. Regula emblematica sancti Benedicti. Opus posthumus admodum reverendi P. Bonifacii Gallner, monachi Benedictini in libero et exempto coenobio Mellicensi, nunc primum e bibliotheca eiusdem coenobii luci publicae datum A. R. S. 1780. Vinclobonae. Typis Ioannes Thomae nobilis de Trattnern, sac. caes. reg. maiest. typogr. et bibliop. Fol. — Ad huius operis históriám in iam saepe dictis epheineridibus sequentia reperi: 19. Nov. 1780. Cum nuper typis elegantissime impressa prodiisset regula emblematica, opus posthumum nostri R. P. Bonifacii Gallner, quaedam de huius operis editione a R. P. Beda, bibliothecae nostrae praefecto adcurata hic inferenda iudicavi. Collegerat nimirum reverendissimus noster a quibusdam professis Mellicensibus ad alleviandos sumptus pretiosi huius operis 1012 fl. 34 kr., his ipse addere debuit 1329 il. 14 kr. Impressum est hoc opus in nitidissima charta apud D. de Trattnern et quidem 1000 exemplaria, ex his 50 in charta maiori hollandica excusa sunt, quae augustissimae nostrae, summo pontïfïci et tribus cardinalibus, nuntio apostolico: Cardinali Migazzi, universis abbatibus et etiam 11 religiosis nostris contribuentibus , aliisque donata sunt. Penicillum Gallneri nostri sculptura sua insigni imitatus est D. Landerer, cui pro singulis imaginibus, una cum cupro soluti sunt 3 fl. universim cum essent 1 79 icônes 567 fl. D. Trattner solvit pro impressione et quorundam exemplarium reimpressione I 774 fl. 28 kr. eique reliquit dividenda 800 exemplaria, eo pacto, ut cum constaret 5 fl. quintus florenus venditori caderet. Magnificum certe et splendidum opus, quod tarnen vereor, ne plus admirationis quam laudis sit habiturum. XIII. Die Kinderzucht einer Mutter nach der Mode. (i. e. Educationis modus matris moderni aevi, comoedia.) Ein Lustspiel in drei Aufzügen. Ms. Producebatur Mellicii die 10. et 15. Aug. 1768. Schwarz Henricus Fidelis (Michaelburanus), Salisburgensis. Natus in Saalfelden 24. Apr. 1819, prof. 24. Sept. 1843, sacerdos 1. Aug. 1844. Studiis theologicis absolutis ei schola conventualis, in qua pueri cantantes docentur, tradita est. Hanc administrai ab anno 1843 usque ad hodiernum diem. Praeter hanc scholam etiam perviginti et duo annos parvulis primae classis catechesin in rudimentis nostrae sanctissimae religionis impertitur. Propter operam indefessam, cui non parcit in erudiendis parvulis, vi decreti 23. Dec. 1874 ab augustissimo nostro imperatore